{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 176.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 176.1-3","ref":"176.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/176.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/176.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"N ignoras partem corporis alicuius ipsi toti aequalem esse non posse, atque ideò formam, quae talis est, ut per diuersas partes corporis protendatur, in qualibes corporis parte totam existere non ualere? alioquin toti pars foret aequalis. AdA. Rmitto ista. Quid tum? Nempe anima cuilibet parti corporis adest tota, quia tota sentit cuius libet corporalis particulae passionem. Nam si aliquo offensus casu pes do leat. statim illuc aduertitur oculus, admouetur ès uestigio manus, os clamat, & reliqua membra fermè similiter. Quod certe nuquam fieret, nisi id quod ipsius animae inest partibus corporis omnibus, etiam in pede sentiret. Atque sentire quod ibi factum est, absens non posset. Neque enim nuncio aliquo credendum est id fieri non sentire quod nunciat, quia quod non sentit, non nunciat. Neque passio quae fit per continuationem molis, semper potest occurrere, ut caeteris animae partes quae alibi sunt, latere non sinat, quia non semper fit dolor ubique. Sed illud tota sentit anima, quod fit in pedis particula, & ibi tantum sentit, ubi fit. Tota igitur singulis partibus simul adest, quae tota simul sentit in singulis. Formae autem sparsae per corpus, puta albedini, idem in hoc accidit quod & corpori, ut uidelicet passio unius partis non necessariò reliquas partes omnes commutet. Quid enim, phibet unam corporis albedinisque partem infici & foedari reliquis non pollutis? Caeterum nihil in una quauis particula animalis accidit, quin id ad totam mox pertineat animam. Mysterium hoc Platonicum Augustinus noster ita confirmat. Anima per totum corpus quod animat, non locali diffusione, sed quadam uitali intensione porrigitur. Nam per omnes particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in maio rib. maior, sed alicubi intensius, remissius, & in omnibus tota, & in singulis tota est. Neque enim aliter quicquid in corpore etiam non in toto sentit, tamen tota sentit.","prev":{"citation":"Opera omnia 175.5-7","label":"175.5 to 175.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/175.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/175.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 176.4-7","label":"176.4 to 176.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/176.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/176.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}