{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1760-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1760-2","ref":"1760-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1760-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1760-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1760-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Cap. VI. ad cognoscendum. N toto cognitionis ordine gradum infimum tenet sensus, intellectus uerò summum. Cum igitur sensus rectam in cognoscendo lineam teneat, alia tantum attingendo, meritò intellectus circulaerem agit ominino, seipsum suaque penitus contemplando: ratio uero plurimum est obliqua. Formae rerum, quae sunt in mente essentiales sunt omnino. Quae uerô illinc impressae rationi sunt ab aeuo, quasi essentiales sunt. quae à mente autem quotidie resultant in ratione, minus adhuc essentiales exi stunt: quae denique in rationem ab imaginatione redundant, essentiales minime. Anima igitur tunc demum se cognoscit, quando inferiores formas superioribus formis accommodat. intellectus cum ad inferiora se non uertat, sitque prorsus in actu, ideoque uacare, ab actione VII. Cap. non poßit, meritò circa seipsum semper agit atque Deum. EBi in se conuertitur, se quidem cognoscit per formam. Deum uerò per affectum. Vbi ad Deum uertitur. Deum quidem, quasi per formam uidet, se uerò per causam. Cum potentia uegetalis solum agat circa inferiora, rationalis autem circa inferiora, superiora seipsam meritò intellectus circa seipsum atque superius: quae ab intellectu proficiscuntur, eò in se manente secumqque agente fiunt: quae uerò ab anima, eò quo dammodo mota Sed haec quoniam intelligentiae diuinae progenies est, ideo, uel circa intelligentias diuinas se conuertit ubi contemplatur, uel circa regulas atque leges, quae intelligentiarum imagines sunt, uersatur, ubi gubernat uel circa corporeas formas, quae intelligentiarum umbrae sunt se uersat, ubi fabricat, sensibusque uagatur, Cum anima per uegetationem, sensum, imaginationem se porrigat foras, solum uerò per intellectuales quasdam scintillas fiat compos in se reflectendi, constat intellectum ipsum esse lumen per","prev":{"citation":"Opera omnia 1760","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1760","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1760"},"next":{"citation":"Opera omnia 1760-3","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1760-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1760-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}