{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1762","citation":"Ficino, Opera omnia 1762","ref":"1762","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1762","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Nempe claritas ipsa uisionis omnis causa multò remotior est a priuatione uisus, quàm ipse uisus: neque claritas est ad intellectionis genus determinata. Quod enim est omnium causa super omnia, per ullum ex omnium numero definitur. Non ergo per essentiam, uitam, intelligentiam, non per claritatem intellectualem, aut intelligibilem, sed per claritatem ipsam simpliciter per ie in se existentem omnis potentiae actus claritatis causam: fingitur autem secun dùm potentiam efficacem potentiarum actum, actuum effectorem. Anima & si manus pedesque non habet, tamen quia his non indiget, habetque uim horum genitricem eminentioremque, neque manca dicitur, neque clauda. Simili ratione neque ratio caeca, & si non habet oculos, neque mens rationalis, & si nunquam ratiocinatur: memento enim possidet, quod ratio quaerit tempore. Neque Deus amens, & si non habet mentem: est enim id totum quodmens habere conatur, imò fieri. Quoniam intellectus non excludit multitudinem, quam excludit ipsum unum, ideoque unum ipsum tanquam simplicius est eminentius intellectu, consequens est, ut per intellectum apprehendere, & explicare ipsum minimè","prev":{"citation":"Opera omnia 1761.6-7","label":"1761.6 to 1761.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1761.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1761.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1762-2","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}