{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1762-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1762-2","ref":"1762-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Cap. XIIII. ualcamus. Oquitur tamen de illo ut Parmenides & Dionysius ait, per negationes atque relationes. Ip sum enim habemus quodammodo, quarenus unitatem quandam habemus mentis nostrę caput Eunitatis diuinae characterem, qua tunc diuinam attingimus unitatem, quando mente nostra formati sumus, perque hanc mente diuina à nobis alienati, factique iam uates Ens ipsum intelligens nascitur ab ipso uno, sicut lumen Soli proximum Cap. XV. à luce Solis intima. VErum sicut à natura nec oculos habente. nec pedes. sed praestantius aliquid oculi generantur, atque pedes, sic ab ipso uno non habente propriam essentię, uitae, mentis intelligentiae formam, sed aliquid eminentius ista fium. ned quomodo statim à simplissimo multiplex. Quomodo quod ab ipsa unitate creatur, est quidem aliquid, nec tamen est ipsa unitas: est igitur multitudo quaedam: est & unum aliquid, sed minùs unum, quàm ipsa ergo multiplex Habet illius aliquid, simusque ab ill degenerens, multiplex iam euadit: Quicquid est post primum, est aliquo modo compositum, at que tum ipsa sigillatim unitare partium tum mutua earundem unione suum esse accipit, & conseruatur in eo.Ipsum ergo primum merito est unitas ipsa: nec unitas ipsius ratio atque entis est eadem. Vnitati enim opponitur multitudo enti uerò non ens. Nec ratio entis superior est unitate, aliqui unitas participatione entis foret multiplex. Nec rursus entis ratio par est unitati: alioqui eas non fieretunum. Est igitur unitas ente superior, imò uerò est ipsa (ut ita dixerim) supremitas, atque primitas siquidem ratio unitatis & simplicitatis est eadem. Quo uerò simpliciora in quouis genere sunt, eo pri ora, atque uicissim Multitudo autem proximè nascens ex unitate omnium aeque prima est & omni formis multitudo, & secum unita quam maximè, ideo in qualiber eius forma cunctae eiusdem formae quo sammodo comprehenduntur. Est igitur diuina mens unum omnia: ab hac anima nascens, non tam est unum omnia, quàm unum multa Non negat omnino Plotinus in primo esse omnia, sed esse ibi distincta scilicet rationibus abso utis: unde rationibus relatiuis considerari illic distinctio potest. Sed in secundo distinctionem formarum ponit rationibus inter se differentium. Quò praestantior causa est, eò plura facit. Prima igitur efficit omnia: item in quouis genere primum est simplicissimum: omnium itaque primum ita simplicissimum est, ut non sit certa quae","prev":{"citation":"Opera omnia 1762","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1762"},"next":{"citation":"Opera omnia 1762-3","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1762-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}