{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1764-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1764-2","ref":"1764-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1764-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1764-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1764-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Cap. VI. prehendi potest. Plum unum, uel unitas nomen est à Pythagoricis adinuentum, quo principij rerum simplicitatem eminentiamque pro uiribus designarent, negantes quidem multitudinem compositionemque, & deTterminationem prorsus omnem ipso nihil interim affirmantes, quod & Apollinis nomine confirmabant. Sicut sensibile genus cum sensu proportionem habet, ita intelligibile cum intellectu. Prin cipium ergo rerum non habens cum intellectu proportionem, supereminet genus intelligibile: igitur est ente superius. Sicut per ipsum lumen & oculus est perspicax, & calores sunt conspicui, in quibus oculus uidet lumen, quod in seipso non uidet: sic per primum principium, & mens intelligere potest, & uera fiunt intelligenda, in quibus mens ipsius principij lumen intelligit, in se ipso uerò Cap. VII. nequaquam Otest tamen intentionem à singulis ueris retrahere, conuertereque ad principij lumen, quo & haec uera sunt, & hic intelligens: atque ita ipso quoquo modo tanquam lumine frui. Similiter si uolum tatem bonis amandis reuoces ad amandum ipsum bonum, quo & tu amas, & illa sunt amabilia. frueris statim ipso bono, uidelicet insolito quodam gaudio. Expelle ab animo tria, motum, multiplicitatem, determinationem scilicet per quam certa cuidam rei se addicit, uel cogitandae, uel afVIII. fectandae. Tatim animus factus principio proximus immobili, simplici, absoluto, impletur nouo eiusdem lumine, mox seipsum animaduertit mirabiliter solito pulchriorem. Quod sanè nouę pulcliritudiFnis lumen inspicit tanquam intimum: subinde animaduertit hoc ipsum sibi ex principio prouenire, ubi etiam lumen agnoscit ut extimum, Quoniam omnia dependent à Deo, ipse uerò à nullo: ideo omnia sunt in ipso sed ipse est in Cap. IX ullo: ideo omnia, non continetur. Via continetur à nullo, nusquam est: quia uero continet omnia, omnibus adest. Sic mundi cor pus est in anima mundi, haec in mente, haec in bono, neque uicissim. Sicut igitur anima tanquam libera singulis corporis partibus tota simul adest, ira bonum ab omnibus limitibus absolurum ad est omnibus. Omnino uerò quod ad suam existentiam non dependet à certo subiecto, uel loco, nec à certa natura ubique est & nusquam, sicut anima, & mens, & Deus. Composita in simplicia resoluuntur: simplicia multa in unum simplicissimum: hoc in ipsam simplicitatem. Hanc tu si quando apprehenderis, nec partem aliquam eius accipies: non enim habet partes, nec tota eius ratione totam, alioquin ipsi & tu aequalis eris. Cap. Pprehendes autem eam, etsi non sub omni, sed sub quadam ratione eius atque uirtute, tam est per unicum simul actum atque simplicissimum percipies, quoteunque & quantumcunque fueris Apercepturus. Nam & ipse Deus momento totus simul occurrit, & tu si qua in percipienda utaris compositione, teipsum à simplicitate protinus separabis. Principium primum ob inaestimabilem simplicitatem, eminentiamque qua dicitur unum, nec extrinsecus, nec intrinsecus est finitum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1764","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1764","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1764"},"next":{"citation":"Opera omnia 1765","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}