{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1765","citation":"Ficino, Opera omnia 1765","ref":"1765","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Cap. XI. Eque quiescit, neque mouetur, neque figuram habet, neque formam, infinitum est potestate, non quantitate. Falluntur qui corpora propter quantitatem, & maxime esse, & esse maxima putant: nam propter eandem infinitè licet dicere, neque pars haec, neque illa ipsum totum est: infinitè quoque dicere, haec pars in hoc est parua, & illa parua: corpus igitur infinitè non est ipsum, & est infinitè paruum. Denique de ueritate rerum separatarum diffidimus, ob nimium commertium cum materia: animae quidem hoc corpore somniant, extrà uigilant. Quàm diuersus est intellectus à sensu, tam diuersa sunt intelligibilia à sensibilibus. Non negas esse uoces etsi non uides. Ne ergo neges esse separata, propterea quod nec sensu, nec sensuali intelligentia comprehendas. Denique scito super intellectum, atque intelligibile esse ipsum bonum. Cap. XII. Onum omnia omnino semper apperunt: pulchrum uerò nec omnia, nec omnino, nec semper, quapropter naturali quodam iudicio bonum ipsum ipso pulchro praestantius esse censetur, atQque ita bono posterior est pulchritudo: sicut amor pulchri aduentitius est, & post naturalem appetitum boni nobis incidit Cum uerè pulchritudo sit forma quaedam, ibique pulchritudo prima sit, ubi summa & omniformis est forma, intellectus atque intelligibile, meritò ipsum bonum superius pulchritudine, similiter intellectu intelligibilique excelsus iudicatur. Entia omnii minus inter se, magisune bona desinunt in ens, aliquod maximè bonum, hoc tandem resoluitur in ipsum bonum, id est, ipsam simpliciter bonita. tem, ente superiorem. Cap. XIII. Vando hanc ipsam nominas, noli cogitare duo quaedam, id est, rem quandam unà cum bonitate: alioquin principium rerum compositum erit, eritque non bonitas absoluta, sed bonitas quaedam, & tanquam particeps boni: referetur tandem ad superius bonum, non ultra participatione bonum. De essentia, uita, mente praedicari potest aliquando malum, aut saltem non bonum, aut certè magis minusde bonum. Talia uerò de ipsa simpliciter bonitate praedicari non possunt. Ratio igitur bonitatis ipsius & alia est, & simplicior, ideoque prior, quàm ratio essentiae, uitae, mentis. Noli igitur fingere Deum primum contineri in communientium ordine, sub entis ratione communi, atque insuper habere propriam bonitatem, alioquin compositus erit, nec formaliter, sed participatione quadam superioris simpliciorisque boni bonus. Ipsum denique bonum quod ab omnibus essentijs, uitis, mentibus appetitur, eaque perficit, atque efficit, non est dicendum habere propriè essentiam, uitam, mentem, sicut neque solem dicimus ea propriè in se habere, quorum in elementis causa est, calorem eiusmodi, & argumentum, & generationem, similesque formas atque figuras.","prev":{"citation":"Opera omnia 1764-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1764-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1764-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1765-2","label":"LIBER SEXTVS, QUOD ILLVD QVOD EST SVPER ENS NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}