{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1765-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1765-3","ref":"1765-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Cintellectus. Ratio igitur ipsius intelligibilis alia, & communior, & prior est, quàm ratio intellectus. Intellectus igitur se intelligens diuersas in se rationes habet. Praeterea cum ipso enti. um ordine essentia sit etiam tempore prior, quàm intelligentia, meritò in primo ente est saltem origine prior. Ipsa igitur essentia in primo originis signo, secundum se ipsam, nec dum est intelligens, nec intelligibilis actu, nisi suboritur ei facultas intelligendi, quae sanè facultas non fit intelligens actu, nisi cum intelligibili copuletur. Conclude, si ipsa entis essentia ad ipsam existendi perfectionem non indiget intelligentia, hanc enim pręcedit, multò minus quod est superius ente. Superius autem est illud, in quo non est prius aliquid & posterius: nec absolutarum duplicitas rationum, sicut in ente, & intellectu esse comperimus. BbE Quousque Quousque fingis intellectum, ob id ipsum, quod intelligat uel se, uel alia ita multiformem euadere, ut sint in eo multae formae inter se ex ipsa natura rei formaliterque distinctae, etiam si nulla illic relati","prev":{"citation":"Opera omnia 1765-2","label":"LIBER SEXTVS, QUOD ILLVD QVOD EST SVPER ENS NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1766","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1766"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}