{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1766","citation":"Ficino, Opera omnia 1766","ref":"1766","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1766","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1766","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1766.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Cap. III illis accesserit, nondum principij simplicitatem adinuenisti. Vrsus ubicunque multa inuicem componuntur, atque ex multis conficitur unum, eiusmodi multitudo est post ipsum unum. Denique omnis multitudo, quae aliud quiddam est, quàm i Epsa uanitas, & quodammodo opponitur unitati, necessariò est post ipsum unum, & particeps est unius. Platonica haec Christianis Theologis non aduersantur, apud quos primum principium non habet formas plures, intelligendo plura, quomodocunque intelligat, sed per unam sui formam actu unico se inspiciens, omnia conspicit, uidelicet simplicissimam formam suam considerans aliter ab alijs atque aliter imitandam. Praeterea diuina Trinitas (ut Dionysius Areopagita confirmat, & Gregorius Nazianzenus asserit) idem ubi est, quod & ipsa unitas: sanè sicut lux & calor sub coelo quidem distincta duoque sunt, in coelo sunt unum. Quinetiam progressio, & quies hic quidem diuersa sunt: ibi autem quies in progressione uersatur, & progressio in quiete: ita in diuina natura, qua ratione infinita est, motus cum statu concurrit: nam si fingas infinitam motus uelocitatem resolues in statum, imò & tarditas, atque uelocitas infinita dum in statu desinunt, in unum eriam inter se conueniunt. Virtus enim infinita omnia sibi subitò uniens, in se unit & inuicem, ut non mirum sit apud Dionysium & Nazianzenum, in natura diuina idipsum, quod est unitas, ipsam quoque Trinitatem existere, atque uicissim. Infinitudo enim uirtutis illic. & propaginem agit intimam, aequalemque usque in Trinitatem, ut aiunt, & seruat interim unitatem. Non est igitur ibi Trinitas tanquam multitudo quaedam particeps unitatis, in superiorem uidelicet unitatem referenda: est enim haec unitas ipsa. Si qua uerò in diuinis distinctio est, per relationem quandam agitur, ut placet plurimis Christianorum, propterea quod relatio soleat differentiam afferre, quam mi nimam, nihilque componere. Addunt sectatores Scoti, solam multitudinem illam Deo indignam esse, quae per potentiam & actum compositionis alicuius est causa. Illic autem multitudinem, siue personarum, siue idearum non ita considerari, sed omnia uelut actus quosdam componentes nihil, neque ex potentia exeuntes, imò tanquam radios quosdam lucis ipsiluci penitus intimos atque perpetuos, in quos lux ipsa simpliciter se propagat. Quando bonitatem ipsam dicis, summam sufficientiam prorsus intellige: igitur neque partibus eam componentibus, neque ullo prorsus eget addita","prev":{"citation":"Opera omnia 1765-3","label":"LIBER SEXTVS, QUOD ILLVD QVOD EST SVPER ENS NON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1765-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1766-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1766-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1766-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}