{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1769","citation":"Ficino, Opera omnia 1769","ref":"1769","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1769","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1769","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1769.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Cap. VIII. A Ens diuina est primum totum, ergo in qualibet sui parte totum: est & pulchritudo prima, Migitur in quauis sui parte pulchitudo tota. Tria sunt sub ipso bono pulcherrima, mens diLuina, anima mundi, mundi corpus: quemadmodum in coelo Sol, Iupiter, Venus. Venere capti nesciunt quid patiantur, quoniam non aduertunt pulchritudinem inferiorem propter superiorem se admirari. Cum acceperis totam hanc simul formarum mundanarum uarietatem, statim conseruatis formis earumque motibus dimensionem localem deme. Habes ergo mundi animam penes quam in qualibet forma sunt cunctae: deme deinde motus formis in statu seruatis, mentem iam diuina habes, ubi quaeuis idea omnes continet. Denique idearum diuersitate in lucem unicam resoluta, primum es principium consecutus. Cap. IX. COrporeus mundus non est reuera magnus, quoniam ubique dependet ex paruis. IncorpoCreus mundus est infinitus. Infinite enim licet dicere, in hac idea sunt omnes. Atque his omnibus computatis. in qualibet rursum omnes, similiterque deinceps. Cum essentia & pulchritus do prima sit idem meritò quatenus aliquid est particeps pulchritudinis, eatenus & essentiae, atque uicissim: item cum prima essentia sit ipsa simpliciter species, nimirum speciei participatione essentiam habent omnia Vnà cum loue, id est, anima mundi, omnes animae coelestes daemonicaeque, & humanae iam purgatae toto fruuntur mundo diuino. Cap. X. ETsi ibi singuli cunctas contemplantur ideas, alij tamen alias artentius & auidius, ad quas praecipuè cęteras quodammodo referunt. Ipsa pulchritudo ibi potissimum est uniuersus ille splen (dor ex cuncta idearum, quasi stellarm serie micans. Tota intelligentiae potestas, nisi ardentissimus amor accesserit, hucusque fortasse peruenit, ut pulchritudinem illam prospiciat ut externam. Accedens amor contemplantem in eam transfert, ac uicissim: usque adeò ut contemplator amator iam seipsum inspiciat pulchrum, imò pulchritudinem euasisse. Annuit Plotinus quod ait Plato, phi losoplius cum loue solos incedere, ab loue missos. Caeteri enim homines singulis propriè sunt addi cti: solus philosophus uniuersum ambit, uniuersi uerd anima supiter. Tres gradus in contemplatione diuina, ac tres ad eam praeparationes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1768-3","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1768-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1768-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1769-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1769-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1769-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}