{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 177","citation":"Ficino, Opera omnia 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/177.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Corpus & forma per ipsum fusa, eiusue punctum talia non sunt, ut in multis sint tota simul, & secum ipsis in suis partibus absque mora prorsus compatiantur, atque concurrant. Est igitur anima ab ijs longe diuersa. Neque nos turbent animalia mul ta, quorum corpora cum secantur, utraque frustra mouentur & sentiunt, quasi anima ita longa fuerit sicut corpus, postquam dum corpus secatur in corpora, anima quoque secari uidetur in animas. Non enim diuiditur anima primo, sed interit, cum primùm illa ipsa corporis compago resoluitur, cui fuerat attributa. Fiunt autem subito nouae animę à ui ta mundi in frustis illis ad animam suscipiendam idoneis. Talis enim illorum natura est, qualis fuerat & totius. Et quia animae tales ita uiles sunt, ut paucissimas uires operationesque habeant, ideoque paucissimis egeant instrumentis, factum est, ut corpus illis sufficiat, etiam si non sit uarijs instrumentis instructum, quod non sufficit perfectioribus animabus, quę ab hoc in singulis membris uiuunt. Si lignum aliquod secetur in puncto, punctum hoc licet indiuisibile sit, perit tamen, ac in duobus frustis duo extrema uiden tur puncta renasci. Si speculum fregeris, in quo tui uultus apparebat imago, non conciditur imago primò, sed abit, ac duae à te pro una imagines in duobus speculis recreantur. Si nomen hoc Lucifer, in quo uox locum tenet corporis significatio animae, in duo menbra diuiseris quasi animal luci, & fer, cessat primò illa significatio per quam Venus designabatur, non tamen diuiditur (est enim indiuisibilis significatio nominis, ut aliàs ostendemus) Adhuc tamen duae quaedam sunt in duabus partibus significationes, per quas tanquàm animas dictiones huiusmodi superuiuunt, luci, per lucis significationem, fer, per significationem aliquam lationis. Quid igitur prohibet quo minus reptilia animam habeant secundum Platonicos indiuiduam, quamuis membra diuisa uiuant? Sexta ratio. Anima non necessariò patitur sentiendo. Cap. VI. Nima ipsa (ut uera philosophia docet) cum sit purissima, crasso huic & terreno","prev":{"citation":"Opera omnia 176.8-9","label":"176.8 to 176.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/176.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/176.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 177-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/177-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/177-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}