{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1771","citation":"Ficino, Opera omnia 1771","ref":"1771","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1771","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1771","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1771.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Praeterea cum ens naturali quodam ordine antecedat intellectum, meritò necessaria distinctio entis in suos essendi modos atque in entia quodammodo praecedit usum intelligentiae: quae lem sanè distinctionem neque Platonici, neque Christiani in primo rerum principio libenter admit tunt. Sicut consideramus ibi naturam entis intelligentiamque communem, ita in quauis idea propriam quandam entis naturam intelligentiamque propriam, quae sunt quasi duo quaedam, non ut materia & calor, ut diaphanum atque lux, sed ut calor atque calere, ut lux atque lucere, quorum utrunque est actus, ideoque re ipsa sunt unum, quamuis igitur intelligentia sit intimus entis actus, tamen est actus utrunque. Si mens formas disponit in mundo per intelligentiam naturalem, eas ipsas sormas in se modo quodam naturali complectitur. Cap. IX. Clcut animae essentia suas uires ex ipsa fluentes, sicut natura genitalis rationes membrorum semi nales: sicut species ignis lucem, calorem, siccitatem, leuitatem, rarietatem, atque ita fermè ideae Sconueniunt inuicem atque differunt. Necesse est enim differre ideas ratione formali, ne alioquin distinctio formarum ordoque in rebus proueniat ex materia, uel accidat ex fortuna, uel contingat ex diuersis agentibus fortuito concurrentibus. Sin autem Deus extra se agit libera uoluntate, quod in Theologia probamus, more architecti & geometricae, rerum habet ideas Quaelibet idea communiter & similier est essentia uiua intellectualis, species, actus: Caeteris autem inter se proprietatibus differunt. Cap. COrmalia in mundo omnia & motus, actionesque & effectus eorum naturali & speciali quodam ordine procedentes, proprias illic habent ideas. Defectus uerò formarum progressionumque na turalium nequaquam, sed aliunde contingunt, & per ideas formalium cognoscuntur. Artificia, quae uel solùm imitatione quadam rerum motionumque naturalium fiunt, uel etiam ab ingenio naturaliter artificioso proueniunt, non habent proprias illic ideas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1770-3","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1770-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1770-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1771-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1771-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1771-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}