{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1774-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1774-3","ref":"1774-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1774-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1774-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1774-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Cap. IIII. inuentu est, quomodo ibi unitas in se distinctam habeat multitudinem. Nio quidem siue unitas in corporibus post ipsam multorum compositionem sequitur, atque est, quasi quidam generationis finis: itaque meritò dependet ab unitate quadam, quae sit ante multitudinem, sitque generationis principium. Talis quidam est in anima atque mente unitas, Haec denique procedit ab unitate, quae cum multitudine non facta ex multis, sed fons multorum. multitudinem talem in se permixtam nullam habet. Cap OVm multitudo & diuersitas in corpore animato sit quam plurima, atque haec proximè fiat ab anima genitali, merirò anima, & si magis est unum atque ens, quam corpus, non tamen est unum mul ritudinis expers Est igitur genitalis anima una quaedam natura, rationumque seminalium plenitu. do quae rationes ita sunt actus eius essentiales, sicut radij lucis intimi. Est etiam in ipsa animae essentia multitudo, non enim habet ipsum esse simpliciter, sed unam cum animali quadam, proprietate rursus essentiali In Cap. VI. Ssentia & uita in anima re quidem ipsa sunt unum, sed differunt ratione: nam anima per essentiam cum multis conuenit, à quibus per uitam differt. Vita illic scilicet animalis non accedit Pextrinsecus ad essentiam, sed emicat ab essentia: igitur & in ipsa essentiae uirtute latens uita uiget, & in ipso uitae actu manifestior explicatur essentia. Sicus In primo intellectu est ens, motus, status, tanquam tria rerum genera: Illic ipsa natura unum ratione uerò formali inter se differentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1774-2","label":"LIBER SECVNDVS, DE GENERIBVS ENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1774-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1774-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1775","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}