{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1775-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1775-2","ref":"1775-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Cap. XI. gradatim, & prius atque posterius, Vrsus non eadem omnino inter se ratio, unius atque ratio entis: nam exercitus non est minus ens quàm domus, nec domus, quàm continuum: est tamen minus unum. Est autem ratio radem unius atque boni, & quatenus quodlibet particeps fit unius, eatenus & boni, atque uicissim. Alibi dictum est, unum esse aliud superiusque quam ens, propterea ultra esse à rebus expeti bene esse. Id uerò bonum uniuscuiusque rei unione consistit, id est, ut partes suae inuicem sint unitae, & totum unitum sit principio atque fini. Atque ut res omnes, tum quae magis inuicem sunt cognatae coeant, tum quae magis cognatae concilientur, Bonum etiam inanimatorum, numerorum, in quadam unione consistit item quodlibet quinque generum Cap. XII. est, & in seipso unum, & in participantibus non discerptum. In Cap. III. Otus, status, identitas, alteritas sunt prima rerum genera unà cum ente, quoniam actus quidam Mprimi & intimi ipsins entis existunt: numerus autem posteriorem inde resultans, atque etiam posterior magnitudo, ideo duo haec non sunt genera prima. QuaIn Cap. XIIII. Valitas non est inter prima rerum genera: quoniam qualitas essentia ipsa posterior est, ei accidens absolutè iam existenti: prima uerò genera essentiam illam, tanquam actus eius intimi pariter comitantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1775.6-8","label":"1775.6 to 1775.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1776","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1776"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}