{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1775.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1775.1-5","ref":"1775.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Cap. VIII. Alc intellectus primus quinque in se concipit rerum genera, scilicet ens, motum, statum, idem, alterum. In hoc intellectu essentia eius, atque intelligentia eius quodammodo differunt: alioquin in orVdine rerum inde nascentium, quatenus procedit essentia, eatenus intelligentia quoque procederet. Illic igitur actus intelligendi tanquam motus quidam intimus innititur essentiae, siue enti uelut car dini: innititur inquam, duobus modis: nam inde prosilit & illuc assiduè resilit. Ens ibi essentialiter est intelligentia, & uicissim intelligentia intellectualiter ens existit. Praeterea intelligentia & à sta tu quodam exorditur, id est, firmo uigore mentis, & intendit in statum, id est, ideam intelligentiae termi num. Proinde praeter ens, motum, statum, illic est & alteritas, quatenus haec ibi inter se ratione aliqua di stinguuntur, & rursus identitas, quatenus in eadem natura sunt omnia. Tum uerò quatuor illic sequentia non appellantur entis species, sed actus quidem entis ipsius comites. Denique quinque illa ibi dicuntur genera entium, quoniam & quaecunque sunt ad illorum aliquod rediguntur, & illa simul cuncta in re qualibet includuntur, hac tamen ex parte principia rerum etiam appellari possunt. Ipsum simpliciter unum, quod est ente superius, de nullo. uel genere, uel entium praedicatur ut genus. Cap. IX. Voniam propter indiuiduam prorsus simplicitatem suam differentias sui nullas admittit, nullas diuisiones, adiunctiones, compositiones excipit, per quas solet genus in species deri Suari. Item nec unum, quod est in ente de generibus, aut entibus tanquam Peripateticum ge nus uniuocè praedicari potest. Nam in horum ordine aliud deinceps alio aliter, atque aliter, ac magis minusue, & prius atque posterius, & ens, & unum esse censetur. Denique quemadmodum in Luna quod sursum spectat lucidum est simpliciter, quod uerò deorsum, lucidum pariter, atque non lucidum: sic & ens ab ipso simpliciter uno dependens, quatenus naturaliter uergit ad unum, meritò ens est peni tus unum, uel unitum Quod autem post hoc in ipso sequitur est ens unum pariter atque multa.","prev":{"citation":"Opera omnia 1775","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775"},"next":{"citation":"Opera omnia 1775.6-8","label":"1775.6 to 1775.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1775.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}