{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1776-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1776-3","ref":"1776-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"intellectus & existit hoc ipsum, quod in se est in actu, & dupliciter habet ideas, tum in actu simul cunctas ibi iam consistentes, tum in potentia singulas, ibi mox inter se distinguendas. Ideae uicis. sim singulae quidem hoc ipsum, quod in sua proprietate sunt, in actu sunt: in potentia uerò sunt ipsum totum. Torum uerè, quod est ibi superius ad sequentia, quasi & genus est, & causa. Qua igitur ratione genus est, illa est in potentia: qua uerò est causa, illa rursus est in actu. Intellectus primus, dum se intelligendo omnia inter se discernit, ibidem numerum patefacit, per uirtutem immensam declarat magnitudinem, per intelligentiae claritatem Cap. XXI. aperit qualitatem. Atent igitur ibidem qualitates atque figurę, ac per ipsam alteritatem differentiae qualitatum fiOgurarumque & omnium, per identitatem quoque communio. Cum uerò contineat omnia per modum narurae suae, haec uerò sit prima essentia uiua intellectualisque, meritò quae intus intelliguntur, non sunt figmenta, sed existentia prorsus uiua, intellectualia singulatim. Denique sicut se habet generationis motus ad naturam genitalem, ita ratio argumentatrix ad intellectum. Morus enim generationis contendit ad membra paulatim generanda, quae simul & seminaria uirtute sunt cuncta: similiter ratio argumentando quaerit entia, quae simul omnia semper sunt in mente nunquam argumentante. Sicut autem apud rationem perpetua inquisitio non habentis signum est, sic penes mentem nihil inquirere argumentum est iam omnia possidentis Prima essentia ex se uiua dominatur ipsum uiuens ipsumque animal: huius actus in se reflexus appellatur intellectus, qui in hac ipsa substantia sui uiua tot ideas inspicit, quot spe","prev":{"citation":"Opera omnia 1776-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1776-4","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}