{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1777","citation":"Ficino, Opera omnia 1777","ref":"1777","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1777","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1777","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1777.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"In Cap. III. Vaecunque propriè sunt in mundo sensibili probabiliter ad quinque genera referri posse uidentur. Primum genus sit substantia: secundum accidens, quod in substantia: tertium accidens in quo substantia: quartum motus: quintum relatio. In primo genere quodammodo colliguntur materia, forma, compositum: in secundo quantitas, qualitas, figura: in tertio locus, tem pus: in quarto actio, passio: in quinto, quam plurima quomodocunque relationem significantia. IIII In Cap. Vbstantiae corporeae proprium est, ut accidentium sustentaculum sit: ipsa uerò nulli tanquam accidens innitantur, sed iuris existat. Id autem solius substantiae proprium tribus substantijs est commune, scilicet materiae, formae, composito. Cap. –Olius substantiae proprium est, ut nec usquam, uelut in subiecto insit, nec de subiecto aliquo tanquam extraneum aliquid prędicetur. Item quando aliqua quę corporeis generibus propria sunt, in mundo incorporeo nominamus, non secundum rationem naturamque eandem, sed per comparationem & similitudinem illis haec attribuimus. Ens non secundum eandem rationem, sed diuersam quidem, quamuis per quandam similitudinem praedicatur de substantia incorporea & corporea,","prev":{"citation":"Opera omnia 1776-4","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1776-4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1777-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1777-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1777-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}