{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1779-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1779-3","ref":"1779-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1779-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1779-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1779-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"LIBER QVARTVS, QUOD ENS VNVM IDEMQVE simul totum est ubique. Annotat VVII In Caput primum. VM anima nec habeat quantitatem, nec passio sit corporis quanti, quaeritur quomodo per plurimum, quasi spatium diffundatur, siue per se ante corpus, siue una cum cori pore in ipso corpore per ipsum eatenus propagetur. In Cap. II. Vndus intelligibilis, id est, ens primum est uerum, uniuersum atque magnum, quoniam & Meuncta entia est, & est in quolibet sui totum, nec est in uniuerso. Et cum dicitur ubique esse, est ipsum quod appellatur ubique. Mundus uerò sensibilis est uerè paruum, quia ubique constat ex paruis. Atque est in mundo superiore, non tanquam locum continente nec tanquam in interual lo quodam uacuo, sed tanquam efficiente, seruante, sistente, mouente, comprehendente. Mundus hic ubique per quamlibet sui partem attingit illum totum, ideo non mouetur in rectum ad illum inueniendum, sed circa illum ubíque repertum reuoluitur in eodem. Mundus intelligibilis, excellentia uires suas per omnes partes mundi diffundit: & unicuique Cap. III. parti totus adest. interea supereminens. Cyleut omnibus participare potentibus uires communicat, ita uiribus suis ipse adest: atque ubi plures impertit uires euidentius adest: ubi omnes euidentissimè. Neque fit propria alicuius forma, uel loco proprio circumscribitur: alioquin nec ulterius uniuersum foret, nec omnibus communiter esset praesens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1779-2","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1779-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1779-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1780","label":"LIBER QVARTVS, QUOD ENS VNVM IDEMQVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1780","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1780"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}