{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 178.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 178.6-7","ref":"178.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/178.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"In tertio animas tùm stellarum, tùm numinum quorumlibet in quauis sphaera mundi regnantium. Apud quos esse censent prouidentiam particularem uniuersalem, qua scilicet nonnullis mundi mem bris, quae ipsius congruunt singula tribuant. In quarto denique particulares animas, illas uidelicet quae ab intelligibili ad sensibile, uicissimque recurrunt. Quarum esse prouidentiam particularem adeo putant, ut aliqua iam tantum aliquibus impartiant, praeterea multis uitarum cursibus impleant, quae & superiores paucioribusque periodis agunt, & prima unico circuitu complent. Sanè Plotinus Proculusque disputant, quemadmodum unus mundi circuitus multos complectitur, Saturnios, louios, Martios, Solares, aliosque deinceps, sic unum animae mundanae per species suas circuitum intimum, multos animarum particularium continere, quippe cum sublimior anima longiorem circa intelligibilia orbem peragat, inferior breuiorem. In his equidem recitandis prolixior esse uolui, quoniam Platonici per haec potissimum tàm ea, quae in hoc capitulo sunt, quàm quae in capitulo praecedente tanguntur, explanari confirmarique existimant. Sed talia quaedam ipsi uiderint. Mihi uerò narrauisse sufficiat.","prev":{"citation":"Opera omnia 178.1-2-5","label":"178.1 to 178.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/178.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 179-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}