{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1781-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1781-2","ref":"1781-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1781-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1781-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1781-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Cap. XIIII. distinctas. TAs uerò, quasi collegas unà cum mente regina, ac duce mundi anima conspirantes appellamus i uitae mundum. Sunt autem magis inuicem unitę desuper, ubi per intellectualem proprietatem intelligibili mundo, id est, menti diuinę, uelut centro cunctae prorsus incumbunt Magis uerò disiunctae inuicem deinceps euadunt, ubi proprietatem rationalem magis explicant, atque mox per uegetalem iam regnantem ad generandum animal se deflectunt. Ex mundo uitę, qui totus unam cum omnibus suis animis semper est ubíque, alia corpora, alias atque aliter uitas animasque suscipiunt quemadmodum & ab anima mundi quotidie uaria corpora, & à qualibet anima propria similiter differentia membra, uires, actionesque alias aliterque percipiunt Si uniuersus ille uitae mundus, id est, animarum intellectualium coetus unà cum prima mente, & anima prima conspirans semper totus & indiuiduus est ubique, sequitur ut nec ille usquam locali motu accedat ad corpora, sed effectu quodam, nec corpora ad illum, nisi quadam praeparatione formabili. Fermè sicut ignis ad proximum sulphur, uel lumen ad contiguum diaphanum, Cap. XV. atque uicißim. COrpora certis, quibusdam modis affecta suscipiunt uitales ab anima mundi uires. Nostrum igitur sic prius affectum, & eiusmodi uires illine nactum ulterius expositum est mundo uitae. Vt inde ra tionalis anima, magisque propria hnic uitam quoque propriam iam inspiret, in qua perturba tiones exoriuntur, quae nec prius erant in anima rationali, nec ad eam praecipuè pertinent. Quando audimus animam nostram descendere, uel ascendere non debemus intelligere, propriè loca muntare, sed descenderi quidem, id est, efflare uitam corpori, eique affici: ascendere uerò contrà scilicet, nec efflare, nec affici. Cap. XVI.","prev":{"citation":"Opera omnia 1781","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1781","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1781"},"next":{"citation":"Opera omnia 1782","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1782","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1782"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}