{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1784","citation":"Ficino, Opera omnia 1784","ref":"1784","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1784","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1784","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1784.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Cap. XI. Cleut enim se habet totum tempus ad indiuidum illius statum, sic tota dimensio ad excellentem Ssubstantiae indiuisibilis potestatem: est enim & ibi, tum perseuerantiae, tum uirtutis immensitas, & hic, imago quaedam numeris utriusque Vita in mundo duplex, scilicet intellectualis & animalis: est & ab omni mole penitus expedita, & uigore uitali, efficaciaque infinita: ideo cunctas machinae mundanae partes, ipsa tota impartibilis Cap. XII pariter obtinet atque uegetat. Nima quoque tua quamuis per uires inferiores tuo corpori sit addicta, tamen per intellectum est uniuersum, per rationem uerò media. Quando igitur ratio & se, & uires inferiores conuer tadintellectum, totus animus tuus fit uniuersum. Tunc de uita illa uniuersi ubique regnante non diffidis, quoniam & ipse fermè similiter es ubique. Vbique sunt & dij omnes, animarum ciuitarumque rectores, ad primum omnia dirigentes. LIBER SEXTVS, DE NVMERIS. ANNOTAT. Si unum ipsum bonumque idem est, meritò multitudo, quò longius discedit ab uno atque unione, eo fit deterior. Igitur si fingatur multitudo uel infinita, uel quomodolibet unitatis expers. erit Cap. I. ipsum malum. Aximè unita secum ipsa est species quaelibenseparata, & idea cuiusque, quoniam essentia simplex indiuidua est. Minus unita secum ipsa species naturalis per corporis partes extem sa, etiam quamdiu continuitatem suam seruat: ergo minus bonum. Minimum unitatis habet multitudo discreta contingens dissolutione continui: ergo malum. Quòd uero nullam unionem seruare fingitur, appellatur maximè malum. II. Cap Cfingatur multitudo infinita, non erit propriè numerus. Numerus enim entium in mundo inO orporeo definitus est, atque inde in mundo corporeo terminatus: neque animus numerans facit augerue numeros reuera, quamuis fingat, sed in eo sunt utrinque naturaliter terminati. Mundus intelligibilis quoniam ab ipsa unitate proceßit in multitudinem idearum, non est ipsum bonum, neque tamen est ibi multitudo malum, quoniam superatur ab uno. Est enim idearum omnium communis una indiuiduaque natura, atque idea quaelibet est unita","prev":{"citation":"Opera omnia 1783-3","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1783-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1783-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1784-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1784-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1784-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}