{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1786.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1786.6-7","ref":"1786.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1786.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1786.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1786.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Est autem unitas in rebus quidem incorporeis essentialis, in rebus uerò corporeis accidentalis, atque in his quoque incorporeum quiddam est potius, quàm corporeum, atque ita unitatis tanque naturae cuiusdam praesentia quodlibet euadit unum: sicut cuiuslibet qualitatis praesentia quale. Similiter quòd aliqua duo sint non propriè causa est mutua propinquatio: nam & segregatio interdum, id est, diuisio ad idem conferre uidebitur: sed participatio duitatis, quę & ipsa, & quilibet numerus ita est species per se quaedam, sicut qualitas atque quantitas: imò magis quàm continua quantitas, qua per humerum mensuratur Sunt ergo sex numerorum gradus deinceps positi, prius in primo ente super ideas. Secundus ideis ingenitus: tertius in substantijs incorporeis: quartus in eiusmodi uiri bus, quintus in corporibus apte connexis sextus in corporibus quasi diuulsis. Mundus ille diuinus ideò perfectum animal est, quia uniuersum, iam possidet numerum animalium. Talem uerò animaltum numerum habet, quoniam numerum ipsum simpliciter uniuersum habet. Illic igitur ipse simpliciter numerus, tum animalia omnia, tum perfectionem illius mundi praecedit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1786.1-5","label":"1786.1 to 1786.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1786.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1786.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1786-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1786-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1786-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}