{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1787-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1787-2","ref":"1787-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1787-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1787-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1787-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Cap. XIX. terminatur. Vichritudo primae essentiae suapte natura uiuentis est intelligentia sua, conuersa semper ad sePipsam & ad ipsum bonum. Praeterea omnis intellectus & animus uitam illam intellectualem reuera contemplans, ac igitur inde lumine intellectuali pariter & uitali, & accedente statim amore transformatur in illam. Prima essentia nec ab ullo ente uelut à contrario patitur: est enim totius entis causa, & omne ens eminenter, nec à non ente pati potest. Et quoniam per seipsam est, meritò semper est, atque plenissimò. Pendet autem ab ipso bono, dum uitam & intelligentiam antecedit: quamobrem uiuere & intelligere nobis est appetendum, ut & esse plenissimum habeamus autem ut habeamus esse bonum. Principium denique est quod sibi sufficit. Anima quidemsib ad motum sufficit:ens autem ad ipsum esse sibi satis est: ipsum uerò bonum, atque omnia, triaig principia uideri possunt. LIBER SEPTIMVS, QUOMODO IDEARVM EXTITIT multitudo, atque de ipso bono. Annotat. Deus prouidens animali non ita cogitauit, primò quidem animal inter contraria positum pati posse: secundò opus esse sensibus ut caueret, tertiò sensuum instrumentis: sed uno statim intelligentiae ictu uirtutisque momento cuncta in ipso penes Deum animali simul ordinatè Cap. I. disposita sunt. Ntelligentia enim uirtusque perfecta motum, ac sensum, & sensibilia mirabiliter antecedens, nec à sensu, uel sensibili exorditur. nec instar mobilis alicuius ab hoc in istud, ab isto in illud ordine ducitur quasi gradibus, sed in uno semel omnia possidet. Idea rei cu iusque quantumlibet compositae, motibusque distractae, in Deo simplex est, totaque simul praesentia possidens quaecunque in rebus apud nos temporibus euoluuntur. Cec Duo de quolibet potissima quaeri solent: quid uidelicet, & propter quid res ipsa sit. Illud quidem explica.","prev":{"citation":"Opera omnia 1787","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1787","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1787"},"next":{"citation":"Opera omnia 1788","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1788"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}