{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1788","citation":"Ficino, Opera omnia 1788","ref":"1788","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1788","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"tur definitione, hoc autem declaratur assignatione causae efficientis, atque finalis: & inuiII. Cap. cem coniuncta sunt ambo. CEnsus quidem neutrum quaerit:ratio uerò quaerit utrunque seorsum: intellectus autem possidet Qutrunque simul. Atque in hoc ratio simul consequiturambo: nempe cum primum quid ipsa re naStura sit definierit, mox in ea ipsa definitione deprehendit efficientem eius causam & finalem, atque uicissim, cum primum eiusmodi causam apprehenderit, comprehendit ibidem ipsius reinaturam Praeterea in animali tum mundano, tum quolibet, ita membra inuicem sunt contexta, totaque simul prodeunt, ut quouis inspecto causa statim eiusdem conspicitur, atque conuerso. Multò maior in mun do diuino est utriusque compula, ubi in quamuis idea caeferę sunt connexae. Atque mens ipsa quid simul & propter quid de unoquoque tenes idea quaelibet ipsamet existit. Denique ignis quidem, quòd nascatur, quod ita se habeat, quòd sic agat, sic patiatur, sortitur causam aliunde: quòd autem sit hoc ipsum, quod naturaliter est, scilicet corpus calidum, siccum, lucidum, non aliunde reportat: sed ob hoc tantum quòd est ignis, profert haec tria simul, atque uicissim. Haec igitur ratione quid in eius natura, & propter quid minimè segregantur: unde rerum species definitionesque solentà Platonicis necessarię aeternaeque nuncupari. Quoniam intellectualis forma per quam Deus agit, est ipsa natura Dei, facitque eadem semper eodem modo, meritò non tàm consilio quodam agit, quàm naturali quadam forma scipsam foras quasi naturaliter exprimente, III. Cap. υγγ1 VN qualibet forma diuinitus procreata uariae quaedam formae sunt; quasi totius essentiae partes, PPropter eiusmodi partes tota existit essentia, & essentiae gratia partes sunt adhibitae: & cunctę partes eiusmodi ipsa sunt essentia. Vides igitur in formali ratione rei quid ipsa sit, & propter quid pa riter declarari.","prev":{"citation":"Opera omnia 1787-2","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1787-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1787-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1788-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}