{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1788-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1788-3","ref":"1788-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Cap. VII. Vum Plotinus uelit ideam hominis cum idea equi commisceri non posse: item intellectum nostrum in diuinis perpetuò permanere: rationemque ab intellectu proximè regi: rursus diuinam animae nostrae naturam ad inferiora nequaquam praecipitari, sed uicissim anniti, haec ad illam consequens erat dicere, humanam speciem in equinam minimè permutari. Notabis in nostro corpore ultra uitale uenstigium impressum ab anima mundi, quod nimium est commune, imprim. uestigium quoque uitale propriumque ab anima nostra, atque hanc ab anima mundi diuersam esse, nec ab externis, sed à seipsa pontius permutari. Vnde consequens est, nulla eiusmodi mutatione speciem propriam prorsus exuere. Anima denique etiam in mundo diuino sensibus uti dicitur, quoniam corporea percipit, quamuis ab excelsiore specula prospicere uideatur. Intellectums upenl Intellectus primus foecunditate lucis exuberante in quamplurimos seipsum intus naturaliter propagat radios ideales. Ex hac propagatione intellectuali simul & naturali, naftirales rerum forN hi NDIII mae foras tanquam lumina profluunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1788-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1788-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1789","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1789","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1789"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}