{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 179.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 179.1-4","ref":"179.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Augmentum quoque animalis à colore prouenire non po test tanquam causa principali, non enim fit nisi per nutrimentum, & cum ad certum terminum magnitudinis perducatur, certamque figuram, calor autem si detur materia, sine certo termino uel figura se fundat, cumume oporteat terminum figuramque operi à principali agente praescribi, constat principalem augmenti fabrum calorem esse non posse, imon neque aliam ullam accidentalem formam id posse facere, si non potest calor, qui est om nium praestantissimus. Fit tamen augmentum ab anima. Ex quo concluditur animam non esse formam accidentalem, quod saepissimè nobis est probandum. Concluditur eti am non esse eam ex formis accidentalibus constitutam, quia non posset qualitates quae absque certo termino, gradu, proportione, figura uagantur, ad haec ipsa rationaliter ordinare. Concluditur postremo, animam non esse substantialem aliquam formam elementi uel mixti. Talis enim formae motus ad unicum dirigitur terminum, sicut diximus, augmentum uerò in quamlibet partem aequè porrigitur. Nona ratio. Complexio est accidentalis forma. Cap. IX. Omplexio, natura quaedam est est contrarijs quodammodo qualitatibus con stituta, quae inter eas quasi medium obtinet. Ex quo fit, ut forma substantialis pesse non possit, quia non in se subsistit, sed in eo corpore quod est contrariarum illarum qualitatum subiectum, quae quia inuicem pugnant, sese inuicem non suscipiunt, uerùm susceptae, à materia, & inuicem mixtae, complexionem generant. Hęc igitur complexio tum ex eo quod dixi, substantia non est, tum eo quòd aliquid sibi habet contrarium, puta excessum alicuius extraneae qualitatis, conflationem suam dissociantis. Praeterea suscipit magis ac minus. Intenditur enim ac remittitur natura, uis operatioque complexionis. Substantia uerò neque habet proprium sibi contrarium, cum consistat im alio genere, quam substantiae ipsa rerum contrarietas, hoc est, in genere qualitatis, neque in natura sua, aut in magis intenditur, aut in minus remittitur, ut nunc magis, nunc minus, haec aut illa substantia sit quod est semel substantia, hoc est, magis minusue lapis iste quàm ille. Cùm igitur complexio non sit substantia, anima si substantia sit, non est complexio.","prev":{"citation":"Opera omnia 178.5-6","label":"178.5 to 178.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/178.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/178.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 179.5-7","label":"179.5 to 179.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}