{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 179.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 179.1-2-4","ref":"179.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Cap. VII. Vaerebatur tertio, quam ob causam animi si diuinisunt, perturbationibus sunt subiecti. Sed nemo id unquam admiraretur, si quandoque consideraremus nulli menti corpus fuisse tributum onerosius quàm humanae. Profecto mentes sphaerarum, syderum, atque daemonum sublimiorum, simplicibusque Epraesunt corporibus, quae sua quadam similium partium unitate usque adeò constant, ut non effluat sui quicquam, ideoque nec influat noui quicquam oporter. Naturali rursus agilitate ita nergunt ad motum, ut leuissimo illarum mentium nutu uiuant & moueantur. Contrà corpus humanum ex elementis quatuor pugnantibus est compositum, & aquę terraeque pondere retardatur. Quapropter partium suarum tùm dissensione penè quolibet momento dissoluitur, tùm pondere decidit, sitque ad uitam ineptius, pigriusque ad motum. Propter ipsam quoque interiorem dissensionem in qua hu mores inuicem se expellunt, affluit aliquid semper e corpore, ac rursus oportet ut influat. Quare ad corpus huiusmodi conciliandum, mouendum, instaurandum, impensissima opus est animae nostrae attentione. Huc tendit Platonicum illud. Sublimia corpora ad sublimes accedunt animas, inferiores animae accedunt ad corpora, quia uidelicet illa illis facillimè cedunt, hae uerò his difficillimè. Quod si sublimiorum illarum mentium aliqua corporis nostri claustris ad decennium clauderetur, forsitan non multò mi nus, quàm noster animus satioareturonere, & cura solicitaretur, ac illius diuinitati diffideremus, ut modo nostrae diffidimus. At dicet aliquis mundi animam corpus habere ex quatuor compositum elementis aduersantibus inuicem, neque tamen ea cura fatigari, ut nostro corpore nostram. Sic est planè, sed ipsa elementa quae corporis mundani sunt membra, non elementorum aliorum partes sunt, sed tota integra elementa non sunt extra loca naturalia, sed in suis quaeque disposita regionibus. Non sunt confusa inuicem undique, sed proprijs sedibus sunt discreta. Non sunt externis subiecta corporibus. Nullum enim corpus extramundum est. Contrà uerò corporis nostri ignis nontotus est ignis, sed pars aliqua amplioris. Sic reliqua tria. Idcirco imperiecta sunt huius corporis elementa.","prev":{"citation":"Opera omnia 179-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 179.5-2-8","label":"179.5 to 179.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}