{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 179.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 179.5-2-8","ref":"179.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Sunt etiam extra loca ipsorum propria, propterea ignis & aër qui sunt in nobis, semper hinc fugiunt ad sublimia, aqua terraque ad insima decidunt. Difficillimum uerò est imperfecta perficere, conciliare pugnantia, extra locum naturalem corpora detinere. Sunt etiam in nobis quatuor illa permixta in qualibet particula corporis, quo fit ut pugna passim ferueat uehementior, in mundo autem alicubi discernuntur quodammodo, pacatiusque quiescunt. Multa quoque & ingentia extra nos sunt, quae nobis undique imminentia corpus affligunt, quibus oneribus & laboribus, neque anima mundi premitur, neque etiam elementorum animae, quarum corperibus quicquid accedit aut decedit, uix atomi unius momentum habet. Temperata quoque est undique restitutio, neque usquam naturalis dissonat harmonia: harmonia, inquam, sphaerarum saluti conducens. Sed neque illae, quamuis diuinissimae possunt usque adeò sphaerarum impetum cohibere, quin & elementorum partes & com posita corpora se inuicem deuorent arque perdant, & illuuiones ignis & aquae mundum saepe perturbent. Atqui qualitates eiusmodi repugnantes, non possent à coelo aliquo pacto produci atque duci, nisi in eo earumm uirtutes essent, neque in coelo essent, nisi in motoribus conditoreque coelorum. Sed in Deo una forma sunt, ratione duntaxat distinctae, in angelis uerò formis insuper distinguuntur, in animabus motu insuper ac tempore, in coelo etiam loco simulque uirture, sub coelo denique effectu atque repugnantia. Quorsum haec? ut intelligamus sphaerarum elementalium animas haud tantam habere potentiam, ut qualitates quae in coelo inter se non pugnant, ita moderentur atque concilient, ut sub coelo non pugnent inuicem, & se interimant. Sunt qui dicant coelestem substantiam praestantia sua illas conciliare, materiam uerò quae sub elementis est, deformis, instabilis, inefficax, neque illas simul capere posse, neque conciliare. Vtcunque sit, apparet elementorum animas, si animas habent, illas omnino simul pacare non posse, quod neque etiam mundi anima potest, ut non mirum sit animas nostras in contemperandis humoribus adeò laborare, & in regione dissonantiae dissonare. Omnino autem assignata superioribus animabus est tàm facilior quàm felicior gubernatio. Quod si noster animus mundani corporis gubernaculis praeesset ut illae, eadem fortasse qua illae felicitate disponeret. Sed erant etiam in particulas terrae mentes aliquae mittendae diuinae, ne mundi rex minus in terrae partibus quàm in coelis elementisque totis celebraretur, hoc nostris obtigit animis. Scribit Hippocrates, mutationes quae & repentinae sunt, & maximè ad oppositum, maximos diuturnosque morbos inferre.","prev":{"citation":"Opera omnia 179.1-2-4","label":"179.1 to 179.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/179.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 180.1-4","label":"180.1 to 180.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/180.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/180.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}