{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1790","citation":"Ficino, Opera omnia 1790","ref":"1790","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1790","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1790","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1790.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Motus omnis uarietatem quandam ab hoc in illud, inter hoc & illud necessario insitam habet; sed praeter hanc in CeC corpore quidem motus loco indiget atque tempore: in anima uerò praeter uarietatem solum insuper habet tempus: in mente solam siue tempore uarietatem seruat, ob miram uirtutis actionisque pote statem. Varietas autem in motione & uita, menteque prima est uarietas omniformis, sicut ibidem est uita omnis & actus. Profectò sicunt radius quilibet ab amplo Solis orbe in conum prosilit, atque in praecedente latitudine sun omnes complectitur Solis uires, in cono unam praecipuè profert, & uario ictu uaria perficit: sic ab intellectu primo actus quilibet intellectualis progreditur intus, & ubi exorditur omnes ideas amplectitur, definit autem unusquisque in unam prorsus ideam, quasi conum. Quaelibet enim idea & ab alia diuersa est, & alijs est connexa. Viique in mundo partibusque eius uel minimis ordinata distinctio est per formas. Eiusmodi formalis & ordinata uaraetas atque casu accidit, neque fit à materia tenebrosa, dependet autem ab uno, quoniam conducit in unum. Exprimitur igitur à simili formarum uarietate uigenti tum in ipsa mundi","prev":{"citation":"Opera omnia 1789-3","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1789-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1789-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1790.1-5","label":"1790.1 to 1790.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1790.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1790.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}