{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 181.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 181.5-7","ref":"181.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/181.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/181.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/181.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Denique sicut sensus exterior dum circa molesta uersatur offenditur, sic & interior plurimum intrinsecas spirituum offensiones percipiens à uarijs illatas humoribus atque causis, molestas imagines affectionesque suscitat. De causis onerosae gubernationis iam satis. De uitijs autem animi etsi nonnihil diximus, aliquid insuper est dicendum. Anima quoniam in medio mentium corporumque confinio creata est, non solum diuinis inhiat, uerùm etiam naturali prouidentia & amore materiae iungitur, atque in ea per umbratilem quandam uitae suae communionem animatum corpus disponit, deinde ipsum tanquam opus suum & prolem propriam diligit. Amor animam naturalis corpori iunxit, amor eam naturalis in corpore detinet. Amor idem quotidie ipsam ad cultum corporis prouocat. Mitto quòd Plato in legibus probat, Plotinusque comprobat, animam cum antecedat corpus, eique dominatur, non tàm à corpore corporeum affectum habere, quàm per affectum eiusmodi suum sese in corpus immergere. Quae quidem sententia Zoroastri & quodammodo Mosi conuenit, dicentibus, mala corporis à culpis animę proficisci. Sed utcunque sit, anima quidem corpus amat, onerosi autem & fragilis natura corporis postulat, ut uitalis animae uirtus summo nixu sustentet ipsum & moueat, atque ut sensus & phantasia, quae prodesse corpori possunt, quaeue obesse, assidue circumspiciant, ac pro corpore quasi animae filio cupiant, timeant, laetentur, & doleant. A prima origine tres eiusmodi uires huiusmodi opus aggrediuntur, tanta quidem intentione propter recentis corporis fabricam, ut nulla penè sit animę attentio ad rationem, priusquam adulto corpore, et purgatis sensib. remittat operis huius intentio.","prev":{"citation":"Opera omnia 181.1-4","label":"181.1 to 181.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/181.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/181.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 382.1-4","label":"382.1 to 382.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/382.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/382.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}