{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 183.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 183.1-4","ref":"183.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Humanitas ipsa quae his com munis est, innumerabilibus quoque alijs qui sunt, fuerunt, eruntume, quocunque in tempore & quocunque in loco nascantur, communis existit, similiter pulchritudo, & reliqua. Sed quod loquor de humanitate, de reliquis etiam dictum puta. Si ergo humanitas singulis personis, locis, temporibus se aequè communicat, nulli est astricta personae, nulli loco, nulli etiam tempori. Natura huiusmodi singulas conditiones corporum uidetur transcendere. Est ergo secundùm seipsam quodammodo incorporea, & quia corporib. singulis se infundit, ex quo & in alio est, & in multis, & super id quod in alio est, esse oportet id quod in seipso manet, & super illud unum quod est in multis, esse oportet unum ipsum quod in seipso consistat, idcircò super corpora omnia extat ratio quaedam ideaque huma nitatis ipsius, cuius participatione quadam uel similitudine homines fiunt quicunque sunt, homines siquidem natura illa quę personis singulis est communis, neque contingit casu, quia semper similiter ordinatur, neque per se subsistit, cum nequeat in se subsistere, eget enim materiae fundamento. Fit ergo a causa quaedam, non tamen fit à materia, quae seipsam non format, non à persona una, quae non potest operari in omnes, quaeque quicquid agit, proprium agit, reliquis non commune. Non ab omnibus personis, quae quatenus inter se differunt, non commune aliquid faciunt, sed diuersa, quatenus conueniunt, per hanc ipsam naturam conueniunt, imò per eam consistunt, tantò illis priorem, quantò est ipsa simplicior. Quippe ipsi tanquam priori proprietates uariae superueniunt ad personas constituendas. Fit tamen ipsa ab una quadam forma, postquam una est, quae forma sit super multitudinem personarum, ne illa quoque fiat ab alia, atque illa rursus ab alia sine fine. Sic ad diuinam ideam ascendimus, quę necessariò est super omnes, ut aequè agat in omnes, & communinatura conciliet.","prev":{"citation":"Opera omnia 182.5-6","label":"182.5 to 182.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/182.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 183.5-9","label":"183.5 to 183.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}