{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 183.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 183.5-9","ref":"183.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Si a parte quae sub toto est ad totum, ab hoc ad id quod super totum surgendum est, meritò a singulis personis, quae in partibus loci temporisque sunt, ad naturam illis secundum se communem surgimus, quae quasi per omnem locum sit totumque tempus, ab hac ad rationem, quae super locum totum tempusque existat, quàm Plato uocatideam. Ipsam deinceps diuinam ideam suscipit intellectus, siue apud seipsum, siue in diuino lumine existentem. Ratio enim dictat species naturales, quia sempiternae sunt, à causa mobili esse non posse, alioqui per motionem factae quandoque deficerent. Factae tamen sunt, quia partes sunt uniuersi quod est aliunde compositum, & à causa una omnes sunt. Siquidem ita ordinatae sunt inuicem, ut in una natura, in unum opus finemque conducant. Hinc intellectus humanus concludit super mundum mo bilem in mente immobili motrice mundi esse species specierum naturalium exemplaria, non in natura corporea uel animali (mobiles enim forent) sed intellectuali, imò intelligi bili, intelligibilia enim in summo intelligibili sunt collocanda. Non tamen talis argumen tatio necessaria est, ut intellectus rationes rerum communes attingat, mò sicut phantasia suapte natura de rebus iudicat singulatim, ita intellectus ui naturali statim absque ulla discursione simul ac depicta est singularis imago illa Platonis in Phantasia, subitò, inquam, dimisso certo hoc homine, humanam illam communem omnibus tum naturam, tum ideam excogitat. Picta illa pulchritudine & bonitate, ilico uniuersalem pulchritudinis & bonitatis cogitat naturam, rationemque in nulla certa materia, nullo proprio situ uel tempore positam, sed uel in omni materia, uel absolutam à materia in seipsa simpliciter subsistentem. Quapropter sensus circa corpora uersatur, imaginatio circa simulachra cor porum, phantasia circa singulas simulachrorum intentiones, intellectus circa singularum intentionum naturas communes, ac rationes penitus incorporeas. Meminisse uerò oportet, intellectum non uniuersalem modò naturam, sed particularem quoque cognoscere, alioqui non posset utranque inuicem comparare, cognoscere insuper uires infrà se omnes, actusque ipsarum, quando omnes comparat ad seipsum. Priùs tamen uniuersalem quàm particularem naturam ab ipso cognosci penè omnes consentiunt. Siquidem pro natura formae intelligibilis in primis agis. Ea uerò cum abstractione quadam conci piatur, absoluta est, unde naturam in primis refert uniuersalem. Quam quidem uim à uirtute intellectus in quo & à quo est, adipiscitur, quasi intellectus ipse sit absolutus.","prev":{"citation":"Opera omnia 183.1-4","label":"183.1 to 183.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 183.10","label":"LIBER VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/183.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/183.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}