{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 184.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 184.1-4","ref":"184.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Cap. II. Limentum ea ratione assumitur, ut in substantiam eius quod alendum est transeat, sicut comeditur panis, ut caro efficiatur. Ideò cibus cognatus admodum essa debet illi, quod est alendum, ut possit in eius naturam facile pertransire. Ita aquatica aqueis alimentis, terrestria terrenis, aërea pascuntur aëreis. Similiter corpora corporalibus, incorporea incorporeis nutriuntur. Non enim corpus transit in spiritum, neque spiritus migrat in corpus, quia non subest illis communis materia per quam & in qua inuicem se commutent. Constat animam corporibus non nutriri, constat incorporeis ali, constat igitur eam esse incorporalem. Si aliquibus anima uesceretur corporibus, illis maximè uesceretur quib. & corpus suum. Nam cum istud maximè animae congruat, alimenta etiam sua inter omnia corporalia congruent maxime, dummodo alimenta illa adeò tenuentur atque purgentur, ut corpusculo illi subtili quod uulgò anima esse pu tatur, conueniant. Erit igitur in corpore pingui, ualidior anima, quàm in tenui, acutior ad inueniendum, ad reminiscendum firmior, promptior ad agendum, ad peruincendas turpes corporis illecebras continentior. Magnanimitas in grandi corpore, in paruo pu sillanimitas. Crescente corpore adolescet animus, etiam si nihil discat, si nullo studio rerum exerceatur. Decrescente per aetatem corpore, & uiribus eius debilitatis sapientia, iudicium, constantiaque perdentur. Post epulas & uina acutius erit ingenium & sublimius. Omnia haec acciderent si animus cibis corporalibus coalesceret. Horum uerò nunc contraria fiunt. Animus igitur corporalibus non pascitur alimentis. Quid ergo? nullis. Ita erit aeternus, si nulla alimonia indigebit, quod nos maximè cupimus. An fortè spiritalibus uescitur epulis? Imò uerò alijs nullis omnino, quod sapienti uiro non est dubium, qui talibus alitur saepenumerò. Neque assentiendum est Epicureis opinantibus animam cum corpore coalescere, quia maiores uires sint in pueris grandiusculis quam infantibus, atque inde adolescentes in dies uiribus praestent, uirique similiter, donec rursus senescente corpore minuantur. Siquidem ea est animae ad membra comparatio, quę artis ad instru menta. Ars autem saepe eadem permanens atque similis, modò facilius instrumenta mouet, modò difficilius, quoniam haec aliàs ad motum ineptiora. Sic quamuis eadem semperuis sit in anima, membra tpomen propter nimiam aut mollitiem, aut ariditatem neque constat aequè, neque flectuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 184","label":"LIBER VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184"},"next":{"citation":"Opera omnia 184.5-6","label":"184.5 to 184.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/184.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}