{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 187.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 187.1-4","ref":"187.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sufficiens quidem putabitur, huiusmodi demonstratio, si duo illa planius ostenderimus, uidelicet & uirtute esse animae qualitatem, & hanc ipsam uirtutem indiuiduam esse. Primùm cuique est euidentissimum, quandoquidem per uirtutis praesentiam talis ac talis anima sit, & dicitur sapiens, prudens, iusta, fortis, & temperans. Atque abesse uirtus ab anima potest anima remanente. Huiusmodi uerò est conditio qualitatum. Secundum praeterea illud, uidelicet uir tutem esse indiuisibilem, sic ostendimus: Virtutum duo sunt genera, alię in intellectu, in appetitu uerò siue rationali, siue irrationali aliae. Illae speculatiuae uocantur, istae morales. Il lae speculatiuae, quia speculando comparantur, & comparatae uersantur in speculando. Istae morales, quia more & consuetudine acquiruntur, atque acquisitae in moribus & operum usu consistunt. In eo genere sunt diuinorum sapientia, scientia naturalium, ciuilium prudem tia, ars operum humanorum. In hoc sunt iustitia, quae suum cuique tribuit. Fortitudo, quę ad opera honesta promptior abijcit à nobis timoris impedimentum. Temperantia, quę libidinis mollitiem (quod alterum honestorum impedimentum est) repellit. Hae quidem sunt apud Platonem uirtutum descriptiones. Si qua esset in ijs uirtutib. corporea magnitudo, quò quisque grandior est, eò sapientior iustiorque fieri posset, neque possent exigui homi nes grandes uirtutibus superare aut aequare. Rursus scientia quae maximorum corporum notitia est, amplior & clarior esset, quam scientia quae minorum. Cognoscimus autem mul ta quorum non ualemus magnitudinem adaequare, totusque animus & aeque, & ita rem magnam percipit sicut paruam. Summatim uerò quid aliud speculatiua uirtus est, nisi claritas intellectus? Quid aliud moralis, nisi feruor stabilis appetitus ab intellectus claritate succensus? Claritas illa non paulatim sit, licet ad eam pedetentim perueniamus. Sicut post longam per uestigia multa inuestigationem subitò lepus aspicitur, ita quisque in seipso animaduertit post diuturnam indaginem se momento quid uerum sit ea de re quam quaesiuerit, intueri. Subitò ueritatis lumen (ut Plato inquit) effulget in animo, non subito excussum à rebus, sed longa quadam discussione, ut ex lapide saepius colliso scintilla.","prev":{"citation":"Opera omnia 186-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/186-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/186-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 187.5-8","label":"187.5 to 187.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}