{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 187.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 187.5-2-7","ref":"187.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Secundum, quòd multa furentes canunt, & illa quidem mirabilia, quae paulò pòst deferuescente furore ipsimet non satis intriligunt, quasi non ipsi pronunciauerint, sed Deus per eos ceu tubas clamauerit. Tertium, quòd non prudentissimi quique, & ab ineunte aetate eruditissimi, optimi euasere Poëtae, uerùm insani potius aliqui, qualem fuisse constat Homerum, atque Lucretium, aut rudiores, qualem se fuisse testatur Hesiodus & quales extitisse lonem & Tynnicum Chalcidaeum scribit Plato, qui praeter artem subitò in rebus Poëticis mirandi prodierint. Addit ineptissimos quosdam homines à Musis ideo corripi, qui diuina prouidentia declarare uult hominum geneii, non hominum inuenta esses praeclara poëmata, sed coelestia munera. Cuius illud affert signum in Phaedro, quòd nullus unquam licet diligentissimus, & omnibus artibus eruditus, excelluit in poësi, nisi ad haec accesserit feruentior illa animi concitatio, quam sentimus quando est Deus in nobis, agitante calescimus illo. Impetus ille sacrae semina mentis habet. Veniamus ad sacerdotes. De Sacerdotibus. luum Paulum Theologum tres coelestium Hierarchiarum coelos in diuina abstractione animi conscendisse scripta eius, gesta discipuli monstrant. Galilaei Fquoque nonnulli olim subito inspirante Deo ex piscatorib. summi euasere Theologi. Sacerdotes multos ante horum tempora instinctu dęmonum solitos debacchari mirabilia quaedam effari omnis testatur antiquitas. Cornelium sacerdotem castissimum scribit Aulus Gellius Pataui mente motum fuisse, eo tempore quo Caesar & Pompeius in Thessalia confligebant, adeò ut tempus, & ordinem, & exitum pugnae uideret. Plinius quoque tradit Hermotimi Clazomenij animam relicto corpore uagari solitam, & multa ac uera est longinquo nunciare, donec cremato eo inimici eius, qui Cantaridae uocabantur, remeanti animae uelut uaginam ademerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 187.1-2-4","label":"187.1 to 187.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 288.1-4","label":"288.1 to 288.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/288.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/288.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}