{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 188.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 188.1-4","ref":"188.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/188.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/188.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/188.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Proinde tales habemus artificiorum ideas in mente, unitas inquam pariter & distinctas usqueadeo, ut possimus ad unius ideae exemplar loqui, & fabricare aliquid ipsi proprium, etiam si nihil ad ulterius conceptionis exemplar agamus. Corpora esse nequeunt tales intelligentiae, quae ita in eodem manent animae gremio, ut neque sese detrudant pellantque, neque se mutua mixtione confundant. Eadem est de moralibus uirtutib. ratio. Quinetiam cum multae sint in anima sapientis intelligentiae, unaquaeque illarum tota in singulis inuenitur. Profectò qui in geometria siue Theologia peritus est, propositionem aliquam habet facultatis illius primam, habet secundam, tertiamque, & reliquas, atque ex cognitione unius in alterius cognitionem progreditur. Si prima docet secundam, secunda tertiam, & quisquis docet aliquid, possidet in seipso quod docetur, sequitur ut in quali bet praecedente propositione sequentes omnes contineantur. Quinimo & in qualibet sequente insunt similiter praecedentes. Quippe solemus sequentium indicijs praeceden tia saepe rimari. Neque id iniuria Siquidem in effectibus lucent imagines causarum. Hac rerum serie fit, ut sapiens una quauis propositione excogitata, uelocissimè percurrat in multas, atque ita multas, imò omnes inuna conspiciat. Est ergo quęlibet intelligentia in qua libet, & unaquaeque tota continetur in singulis. Idem in uirtutibus moralibus accidit, nam acquisita illarum una, statim omnes habentur. Quis enim iustè distribuet, si aut timeat minas, aut libidini seruiat? Quisnam metus fortiter superabit, si emolliatur libidine? Quis domabit cupiditates, si formidini succubuerit? Denique quis honestem uitam aget, nisi per prudentiam optimum uitae finem statuerit, & uias ad finem elegerit rectiores? Aut quis prudenter inspiciet, si mentis acies caligine uitiorum obnubiletur? Sunt ergo uirtutes istae ita connexae inuicem, ut in una sint omnes, & quaelibet uirtus tota com prehendatur in singulis, sicut & tota Geometriae facultas in praecipua eius propositione, imò in qualibet delitescit, cum per solertis ingenij sagacitatem ex qualibet propositione omnes eliciantur. Non potest autem diuisibilis qualitas tota simul rebus multis in esse. Profectò in una sola est, id est, corpore uno, & alias sui partes per alias corporis partes extendit, neque tota eius quantitas singulis corporis partibus inest, ideò intelligentiae illae moresque omnino indiuisibiles sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 187.5-8","label":"187.5 to 187.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/187.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 188.5-6","label":"188.5 to 188.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/188.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/188.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}