{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 19.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 19.5-8","ref":"19.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/19.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/19.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/19.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Habent (ut uult Dionysius) aliam insuper differentiam, quòd prima hierarchia liquorem suum a sola haurit trinitate, secunda per primam, tertia per secundam atque primam. Item Seraphini diuinae prouidentiae ordinem in Dei bonitate speculantur tanquam fine. Cherubini in Dei essentia tanquam forma. Throni denique in seipso, reliqui ad opera iam descendunt. Sed dominationes uelut architecti pręcipiunt, quod reliqui exequantur. Vir tutes iam exequuntur, mouentque coelos, & tanquàm instrumenta Dei ad miracula facienda concurrunt. Potestates arcent ea, quae ordinem diuinae gubernationis perturbare posse uidentur, caeteri iam magis ad humana descendunt. Principatus publica curant, Gentes, Principes, Magistratus. Archangeli circa singulos diuinum dirigunt cultum, sacrisque intersunt. Angeli minora disponunt, singuli singulis custodes adsistunt. Quem admodum uerò nouem sunt angelorum ordines, sic in nouem ordines distribuuntur animae beatorum, quaelibet enim ad eum ordinem, eumque spiritum tanquam suum (ut Quamuis enim Plato inquit in Timaeo) sydus ascendit, cui se in uita similem reddidit. animae nostrae dum sunt in corpore quartam sub Luna hierarchiam efficiant, possunt tamen propter liberum rationalis naturae motum per omnes spiritus benignos ascendere, & descendere per malignos, praesertim cum medium rerum omnium teneant, ideoque omnium in se quasdam contineant qualitates, quo fit ut latissima sit progressio ani marum. Elysiorum finis est Luna, uitae, mortisque (ut Pythagorici uolunt) confinium, sub ea quicquid est morti & inferis deputatur, ubi quasi tot gradus poenarum sunt, secundum malignorum spirituum turbas, quot praemiorum sunt in coelis secundùm ordines benignorum. Nouies enim miseros styx interfusa coërcet, sicut beatos campi elysei nouies amplectuntur. Generatio filij in aeternitate, & declaratio in tempore.","prev":{"citation":"Opera omnia 19.1-4","label":"19.1 to 19.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/19.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 20.1-5","label":"20.1 to 20.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/20.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}