{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 190.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 190.1-2-4","ref":"190.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Heroicas secundùm conuersiuam praecipue fa cultatem, idcircò purgandarum animarum officio fungi. Has omnes harmonicè temperatas & harmonica facere, & harmonicis mirabiliter oblectari. Sed de his animarum generibus conuenientius in sequentibus pertactabimus. Species & circuitus animarum secundùm duas similiter Academias ultimas. Cap. III. Vatuor sunt animarum genera, sunt animae diuinae, id est, animae sphaerarum mundi, atque syderum, quę ideò diuinae dicuntur, quoniam & Deo proximę sunt, & communem mundi prouidentiam agunt in regione perpetua. Sunt animae profanae, id est, animae bestiarum propriae, omnis diuinitatis expertes. *Sed has in praesentia dimittamus. Sunt inter haec extrema media duo, animae scilicet semper Deum sequentes, quales sunt animae daemonum, heroumque sublimium, quae licet diuinae propriè non appellentur, nunquam tamen à Deo discedunt. In primo & hoc animarum genere sic principia disposita sunt, ut illic quidem essentia, hic uerò (ut ita loquar) identitas caetera principia quodammodo superet, sub ijs sunt animae, quae quandoque sequuntur Deum, quandoque relinquunt. In his principium, quod ipsum alterum appellatur, alia quodammodo superare uidetur. Tales sunt inferiorum dęmonum heroumque animae, sed manifestius hominum animae, quae quum sint mentium omnium infimę, non eam uim habent, per quam possint duo admodum diuersa perfectè simul implere, id est, per humanam rationem intueri diuina, ac terrena corpora gubernare. Vtrumque tamen agere eas oportet, postquam natae sunt utrumque. Quare uicissim faciunt, quod eodem tempore nequeunt. Vtuntur autem uicissitudinem tribus praecipue modis. Primo quidem ab intelligibili mundo ad sensibilem, atque econuerso se transferunt. Praeterea in ipso intelligibili uarias uicissim contemplationis species peragunt. Rursus in sensibili regione diuersas uiuendi species mutant. Quas quidem uicissitudines Plato tum saepe alibi, tum in Phaedro praecipuè describit, atque ibi manifestius, ubi animas, inquit, alias aliorum deorum in coelo comites esse, atque in contemplandis ideis similem pro uiribus cum Deo suo discursionem mente peragere, tamen super coelum circa diuina, tum in coelo circa coelestia, tum sub coelo circa naturalia gradatim consideranda. Et quatenus deos imitari pos sunt, eatenus apud superos permanere.","prev":{"citation":"Opera omnia 189.5-2-8","label":"189.5 to 189.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/189.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/189.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 190.5-2-7","label":"190.5 to 190.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}