{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 190.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 190.5-2-7","ref":"190.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Item quum multiplices à causis ad effectus, atque uicissim circuitus repetant, ait animum, qui intuitus est ideam, quae caput circuitus est, in circuitu illo, qui per ipsam propriè ideam continuatur, non cadere, sed tunc labi cùm malus equus, id est, concupiscendi uis incitata per uim generandi, iam suo quodam tem pore inualescentem, à contemplando diuertit ad generandum. Deinde uitas dinumerat nouem, non quòd tot solùm sint, sed quia per septem planetas ignemque, & aërem delabun tur, demùm transmigrationes multas per inferiora, reditumque ad superiora describit, ubi multa proculdubiò poëtica sunt potius, quàm philosophica. Igitur iam ad ordinem ma gis philosophicum nos conferamus. Profectò Platonici multi putant aliquid esse quod infinitam ex se uitam habet, aliquid quod ex alio, aliquid quod ex neutro. Rursus quod habet ex alio, aut ad summum, aut ad imum potius declinare, aut omnino medium possidere. Nempe Deum infinitatem uitae manentem ex seipso penitus possidere, angelum quoque manentem, sed ex Deo susceptam, animas deinde diuinas nostris superiores infinitam quidem aliunde habere uitam, sed currentem, currentem tamen certo quodam ordine à speciebus in species discurrendo, defectus omnis & obliuionis expertem. Animas denique nostras uitam habere similiter infinitam, sed non modò currentem, uerûm etiam inordinatè, atque à meliore habitu in peiorem, uicissimque uim reminiscendo, tum obliuiscendo mutabilem. Anima uerò infra nostras nullo modo esse uitae infinitae participes.","prev":{"citation":"Opera omnia 190.1-2-4","label":"190.1 to 190.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/190.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 391.1-5","label":"391.1 to 391.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/391.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/391.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}