{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 191.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 191.1-4","ref":"191.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/191.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/191.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Sae pe enim nulla re lacessiti, nobiscum subirascimur, nullis malis turbati, nuncijs aut portentis territi torpescimus, moeremus, & trepidamus, nullis bonis permulcti gestimus ipsi nobiscum & canimus. Haec unde? Causam certe nouam habent tam noui effectus. Haec utique est, uaria pro uarijs temporibus affectio corporis, siue in felle uel iecore crocea bilis exęstu et, seu bilis ferueat atra in splene, seu claro sanguine cor abundet. Huiusmodi corporis affectiones atque naturae, quia proximae sunt uiuificae potentiae quae idolo continetur, & continet ipsas, eam uarijs incitant pulsibus, dum occasionem praebent ut illa & aliter, et obnoxius operetur in complexione corporis uiuificanda, quàm soleat. Huiusmodi operatio reddita concitatior, uim sentiendi quae eodem idolo continetur, tactum praesertim titillat sensim, pungitue latenter eiusdem idoli phantasiam, ceu per na turae indigentiam pungitur stomachus. Punctio illa & titillatio latens, ad mediam animae partem non transit, quando illa in aliud inhiat, transit autem quando uacat. Tunc per rationem cogitatricem repentè subirascimur quodammodo, uel moeremus, uel gaudemus. Ratio intellectualis haec aduertit, unde assentitur quandoque, quandoque etiam consilijs, & remedijs haec fuit, & fugat. Summatim his saepe pulsamur affectibus longo ordine à naturis uniuersalibus per propriam in nos descendentibus, & unde nobis inge rantur, penitus ignoramus. Si ita est, cur non etiam mentes superiores menti nostrae con iunctae semper eam pulsent? Quem impulium nos minimè aduertimus quando pars media nostri ita est luis actibus occupata, ut usque ad eam non transeat mentis influxus. Ea uerò uacante, quid prohibet angelicam aliquam rationalibus uiribus cogitationem irrepere, licet unde surrepat, non uideamus? Quod indicant illi, qui absque praeceptore ex sola uacuae rationis intentione, aut etiam tranquillitate, saepe multa & praeclarissima etiam dum non inquirerent, pepererunt, quasi sua sponte Solis lumen in serenum aërem subito se transfundat. Ac licet dispositio mundi, quae tota simul est in mentibus rationibusque supernarum animarum inscripta, perenni quadam continuatione tota simul nostrae menti se offerat, temporalis tamen mundanorum seminum uicissitudo, sicut pau latim in idolis natur sque illarum animarum sibi ipsi succedit, ita simili quadam successionis continuatione per omnium animarum idola omniumque corporum naturas descendit usque ad idolum animae nostrae, & corporis nostri naturam.","prev":{"citation":"Opera omnia 290.5-8","label":"290.5 to 290.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/290.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/290.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 191.5-7","label":"191.5 to 191.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/191.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/191.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}