{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 192.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 192.5-7","ref":"192.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/192.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/192.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/192.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Quod quidem speciei simplicitatem significat, quae ex eo quoque non parum significatur, quod species magis minusume non suscipit, & in quodam certo consistit gradu naturae, cui nihil addi potest, nihil demi, quin species ipsa mutetur. Testantur hoc species nume rorum, septenarius species quaedam est numeri, adiunge huic unum, nouam creabis speci em, scilicet octonarium. Subtrahe unum, senarium habes, nouam rursus numeri speciem. Quoniam uerò scientia non de singulis uel generibus propriè, sed de speciebus habetur. Singula enim quia innumerabilia sunt, mutanturque, neque comprehenduntur, neque firma tenentur, genera uerò propter confusionem in se perfectè non discernuntur, quo niam, inquam, de speciebus scientia est, species uerò sunt simplices, scientia quoque illarum est simplex, si modò scientia ueritatis adeptio est. Veritas autem est rerum cum mentibus adaequatio. Neque nos turbet aut multitudo uocabulorum, aut cogitationum mul tiplicium uarietas, ex quibus conflari scientia forte uidetur. Praeparationes quidem hae sunt ad scientiam siue pedissequae. Scientia actus est unicus, siue habitus, tactus, inquam, simplex simplicis formae, indiuiduus indiuiduae ueritatis intuitus. Subitum intelligentiae lumen. Sed ex hoc eorum error euidentius redarguitur, quòd multae sunt scientiae de rebus proculdubio indiuiduis. Quis enim diuidat unitatem? Quis item simplicitatem & puritatem? Quis diuidat esse ipsum simpliciter? Porro quicquid diuidimus, in par tes diuidimus toto priores. Haec uerò ex nullis partibus praecedentibus componuntur. Hominem quippe in animal & rationale resoluimus, animal in corpus & sentiendi naturam, corpus in substantiam & quantitatem, substantiam in esse & sufficientiam subsistendi.","prev":{"citation":"Opera omnia 192.1-4","label":"192.1 to 192.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/192.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 193.1-4","label":"193.1 to 193.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/193.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}