{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 194-4","citation":"Ficino, Opera omnia 194-4","ref":"194-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Dionvsium, quum esset admodum senex, inquit, nihil se de rebus diuinis unquam com posuisse, neque esse Platonis opus de ijs nullum, neque unquam fore, quasi non suam mentem aperuerit, sed narrauerit alienam. In epistola quoque ad Syracusanos, quam postea scripsit senior, eadem repetiuit, ubi adiunxit, neminem extare tunc, aut fore in posterum, qui mentem Platonis de huiusmodi rebus intelligat. Meritò, quia non scripsit. Num ergo ni hil de diuinis affirmat Plato? Quaedam proculdubio: Deum scilicet humana curare, atque animae immortali operum praemia reddere uel supplicia. Aliud uerò affirmat nihil. Paucula enim haec non in alijs modò dialogis asserit, in quibus aliae personae loquuntur, uerùm etiam in legibus, & in epistolis, ubi loquitur ipse. Mundum semper fuisse non asserit, sed ipsum generat in Timaeo: generat, inquam, ab initio temporis ordinati, eadem fermè ratione, qua primùm Moses, deinde Mercurius, ut exposuerunt Seuerus, Atticus, Plutarchus, & alij multi Platonicorum. Hinc Numenius Pythagoricus exclamauit, nihil aliud esse Platonem, quàm Mosen Attica uoce loquentem, quamuis Plotinus, Porphyrius, samblichus. Proculus, perpetuam mundi generationem ibi à Platone accipi uelint. Quòd si forrè illud ita exponendum est, Timaei Pythagorici sententia erit potius, quàm Platonis. Siquidem Plato inse in Epinomide inquit, astra aut immortalia fore, aut adeò longęua, ut uita sua illis sufficiat, atque longiore non egeant. Id illi consonat in Timaeo, uidelicet astra per se dissolubilia fore, quia uidelicet ab initio composita sunt, nisi componentis uoluntate seruentur. Rursus in libro Legum sexto, inquit humanum genus aut fuisse semper, aut multis ante seculis ortum. Vbi uidetur initium quàm aeternitatem eligere maluisse. Aristoteles quoque ubi de quaestionum natura disputat, inquit quaestionem de aeternitate mundi esse neutram, quasi dicat, non tam sententiam demonstrabilem, quàm opinionem quodammodo ad utrunque probabilem. Animas autem Plato in Legibus esse ante corpora ita fortasse uult, ut naturae dignitati id potius, quàm tempori tribuatur. Quanquam per aliquam temporis morulam animas antecedere corpora etiam Christianorum aliqui opinantur. Animas hominum transire in bestias in Legibus non confirmat. In nono autem libro inquit, secundùm fabulas sacerdotum ire eas in alios ho mines. Et in septimo declarat, quomodo exponendum sit, si quando dicantur corporibus alijs se inserere. Vbi tradit eum, qui necessarias doctrinas ignoret, nunquam fore inter alios homines Deum, aut daemonem, aut heroem.","prev":{"citation":"Opera omnia 194-3","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 195.1-2-3","label":"195.1 to 195.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}