{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 195","citation":"Ficino, Opera omnia 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Ac forsan uenustius & elegantius, quam in uirgine, & aspiciens illinc sextili surgentem in Ariete louem, integritatem & humanitatem adhibet pulchritudini. Ac dum inde spectat quoque Saturnum trino in Libra regnantem, obtinentemque, (ut arbitror) occidentis angulum, sicut & Iuppiter orientis grauitatem, & antiquae sapientiae studium, & id qui dem firmum atque perpetuum decernit ingenio. Venit itaque ad nos animus Hermolae tuus, sed hactenus sine corpore suo, nudus nobiscum habitat, quo ad reliquam acci piamus abs te coeli figuram, qua corporis forma distinctus & plenius exprimatur. Adeò humanus es mi Barbare, ut non perpessus fueris amici tui animum animo suo care re diutius. Num igitur animo nunc tuo tàm inhumanus eris, ut patiaris hunc corpus su um diutius affectare? Sed absit ut id permittas. Nam si quod uehementer optamus effeceris, & totus eris Hermolae tecum, & totus pariter nobiscum eris. Accedit ad haec quod genitura tandem perspecta, scribemus ad te nonnihil ad tuam ualetudinem non inutile. Sperantes dum uitae consulimus tuae, seculi nostri uitae prospicere. Vale feliciter, atque ut felicius ualeas, totus ubique tecum esto, duodecimo Nouembris. M. CCCC. LXXXVIII. De efficacia loquendi & ratione iocandi. Marsilius Ficinus Pierleono Philosopho singulari, imò & Poëtae, S. D.","prev":{"citation":"Opera omnia 894.6-7","label":"894.6 to 894.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/894.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/894.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 195-2","label":"PROEOMIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}