{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 195.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 195.1-4","ref":"195.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Mens autem rerum omnium accipit formas, dum omnes agnoscit, & cognitas in seipsa uolutat, neque illas accipiendo, formam propriam amittit aut debilitat, quippe cum ex operatione semper cuiusque formae habitus designetur, atque operatio intellectus intelligentia sit, sequitur ut forma intellectus sit ipsa (ut ita dixerim) intellectualitas naturalis, quae tunc perfe cta maximè iudicatur, quando operatio eius intelligentia perfectissima est. Haec autem tantò est perfectior, quantò plures rerum formas attingit. Sublimior enim fit, uelocior & lucidior. Quamobrem intellectus corporum omnium formas accipiendo, non modò non amittit aut non remittit suam, sed (quod est contra naturam corporis) summopere perficit. Penetrat eorum substantias, & cuncta in singulis conspicit, dum in simplicibus per compositionem uidet mixta, in mixtis per resolutionem simplicia intuetur. Ergo mens ita esse uidetur in omnibus, ut in singulis ipsa sit cuncta. Rursus est extra & supra omnia corpotalia. Alioqui non posset haec incorporeis secernere, & illa ab ijs discernere. Si est in omnibus corporalibus, omnia, atque etiam extra omnia, omnibus imperat per naturam. Quapropter nullius corporis uiolentia è suo statu deijcitur. Octaua ratio. Forma est in mente uniuersalis: Talis in corpore esse non VIII. potest. Cap. Orpus & forma per corpus extensa, adeò (ut ita loquar) materialia sunt, ac particulari situi temporique astricta, ut uniuersalem uim nullam habeant. Quo enim quid corporali materiae propinquat magis, eò angustius est, quo discedit longius, eò fit amplius. Quamobrem intellectus esset corpus, uel forma diffusa per ipsum formae omnes ab eo susceptae, etiam si in seipsis essent uniuersales, in eo saltam particulares omnino materialesque euaderent. Nam formae in subiecto, quod est astrictum ma teriae passionibus, nullam uim retinent ad uniuersale quicquam repręsentandum. Ita intel lectus quicquid cogitaret, per formam materialem, singularibusque conditionibus astrictam excogitaret. Cùm uera operatio rei cuiusque formam rei operantis sequatur, intelle ctus per talem formam operans, id est, excogitans, singulariter solum operaretur. Qualis autem operatio est, tale semper est opus. Ideò intellectus singulariter cogitans, sola singularia cogitaret. neque commune quicquam & uniuersale rognosceret.","prev":{"citation":"Opera omnia 194-2","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 195.5-8","label":"195.5 to 195.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}