{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 195.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 195.1-2-3","ref":"195.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quasi per comparationem ad alios homines & haec dicantur, & illa, quae nonnunquam de ferinis corporibus fabulatur, quanquam in Phaedro non dicit animam hominis in bestiae corpus transire, sed inferinam uitam, & in Timaeo in naturam ferinam, non in corpus ferae. In ultimo de Republ. Thersitae animam non in simiae corpus, sed in simiam. In quibus intelligitur habilus uitaeque potius, quàm speciei, uel corporis permutatio. Praeterea in Phaedone, posiquam narrauit Poëtarum more transitum animarum in beluas, propter supplicia peccatorum, subiunxit non esse prudentis uiri talia confirmare, sed id solum asseuerari posse prudenter, quòd poenas aliquas pendunt flagitiorum. Addit purgatas per legitimam Philosophiam animas apud Deum in aeternum sine corporibus esse uicturas, quod quidem in Epinomide confirmat, dicens pium animum à corpore separatum reliquum tempus in rerum omnium pulcherrimarum contemplatione uersari. In Gorgia quoque & Theaeteto, & decimo libro de lusto, perpetua describit supplicia impiorum, ob multa peccata, quae expiari non possint, taliaque supplicia iustitiae, exemplique potius, quàm curationis gratia fuisse asserit instituta, ubi reprobat errores illos inexplicabiles animarum. Per hęc patet Platonem Christianorum more sempiternum bonum malumue significauisse. Quod uerò purgatorium appellant Christiani, ibi Platonem intellexisse, ubi purgaturus animam saepius per inferiora reuoluit, uidelicet non tam per corpora, quàm per uitas & commercia bestiarum. Denique purgatam coelo restituit. In libro nono de lusto, figurat hominis animam hunc in modum: Est aliqua congeries capitum plurium beluarum, quasi in globum coacta ferinum, ex hac multiplici capitum ferinorum congerie pullulat, quasi stipes aliquis ex radicibus, qui stipes hinc leo est, inde draco. Huic stipiti homo aliquis superponitur, clauam manu tenens, qua bestias uerberat saeuientes. Demùm corpori humani pellis omnia illa circundat, per quam animal unum uideatur esse, quod est simplex animal. Congeriem plurium bestiarum esse uult insatiabilem concupiscentię partem. Stipitem leone & Dracone compositum, iracundiae uim.","prev":{"citation":"Opera omnia 194-4","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/194-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/194-4"},"next":{"citation":"Opera omnia 195.4-6","label":"195.4 to 195.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}