{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 196","citation":"Ficino, Opera omnia 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/196.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"id est, Cocyti habitans irremeabilem uiam necessitatis. In ijs uerbis poenas apud inferos ponit aeternas, regressumque illum multiplicem à uita in uitam penitus aufert. Sed neque etiam omnes Aegyptij sacerdotes transitus animarum, de specie in speciem fieri reuera existimant, imò uerò de ferino, uel heroico animae habitu intelligi uolunt, quando hominem fieri bestiam aut heroem asserunt, quoniam apud eos homo solus est animus. Quod aperuit Mercurius Aegyptiorum Pontifex maximus, qui quum talem quandam migrationem ritu poëtico descripsisset, adiunxit legem diuinam non permittere migrationem animorum nostrorum in corpora belluarum. Poenas quoque sempiternas tribuit impijs animis in mundi huius infimis elementis, atque manifestè asserit impiorum animas aeterno supplicio per immortalem sententiam subiungari. Agit quoque Deo gratias, quòd bonos uiros aeternitati consecrauerit. Idem dicit mentem usque adeò coniungi Deo, ut nunquam ulterius implicetur erroribus. Denique Zoroaster priscae illius inuentor Theo logiae, sic inquit: Σον γαρ ἀγγεῖον θῆρες χθονὸς οἰκήσουσιν. id est, tuum uas bestiae terrae habitant. Quòd si intra nos bestiae sunt, intra quoque, non extra de homine in bestiam, ac de bestia transimus in bestiam. Neque desunt, qui transmigrationem in bestias sic exponant, ut animarum, quae brutis similem duxerunt uitam, aliae inter alias bestiarum turbas uersentur. Quod quidem Platoni admodum consentaneum Olympiodorum iudicat, propterea quod Plato animas purgatissimas inter deos uersari censuerit, impuras autem saepe inter sepulchra reuolui, quarum umbris perterreri aliquando soleamus, quippe quum corporei nonnihil circa se, sicut & in se traxerint. Quo fieri Plato uult, ut uideri quandoque possint. Simile huic est, quod scribit iunior Plinius, infamem Athenis fuisse domum, in qua & strepitus audiebatur, & simulachrum horridi senis aspiciebatur. Atque Athenodorum Tarsensem Philosophum conducta domo uidisse simulachrum illud, eoque duce comperisse in area domus sub terra ossa inserta catenis. Ea sicut mos erat, sepelisse. Domum deinde illam eo strepitu liberatam. Subdit se pluribus haec affirmantibus credere. Nihil igitur mirum est, impuras animas, si inter haec, simi liter quoque inter bruta uersari. Ex omnibus ijs concludimus, Platonem ea solùm de rebus diuinis affirmauisse, quę in Epistolis acLegibus comprobauit (in ijs autem circuitus animarum infiniti non approbantur) atque ea, quae solùm in caeteris tanquam priscorum inuenta recensuit, probabilia potius habuisse, quàm certa. Ac si quis ea etiam Platonem affirmauisse contenderit, nos quoque affirmare forsitan disputationis gratia concedemus, uerùm longè aliter, quam uerba designent, exponenda esse censebimus, quemadmodum declaratum est paulo antè, tum Platonis uerbis, tum Theologorum ueterum testimonijs. THEOLOeodem Ficino autore, Lib. XVIII.","prev":{"citation":"Opera omnia 195.4-6","label":"195.4 to 195.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/195.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/195.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 197.1-4","label":"197.1 to 197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}