{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 197.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 197.1-4","ref":"197.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quòd Plato non prohibet fidem adhibere Theologiae Hebraeorum, Christianorum, Arabumque communi, scilicet mundum fuisse creatum. Cap. I. Lato igitur nihil prohibere uidetur fidem adhibere Theologiae Hebraeorum, Christianorum, Arabumque communi, coepisse mundum quandoque, angelos ab initio creatos animos hominum immortales creari quotidie. Ad hęc co gimur autoritate diuina, ad haec rationibus huiusmodi ducimur. Mundi moles per se esse non potest, ita ut non pendeat aliunde, sed in esse suo sta biliat, alioquin seipsam quodammodo faceret. Facere autem aliquid, non ad corpus pertinet, quod quicquid agere uidetur, per uirtutem quandam exequitur incorpoream in subiecto iacentem, imò ad essentiam ipsam spectat, penitus incorpoream in seipsa manentem, uirtutisque illius originem. Praeterea corporea moles seipsam continere non potest. Siquidem continere, nisi aliquid agendo nequit, praesertim quum continere sine unione non ualeat. Vnire autem non ad naturam diuisibilem, quae & ipsa indiget unione, sed ad uim tandem penitus indiuiduam spectare uidetur. Rursus moles eadem per se operari mouerique non potest, quia si nequit sibi esse dare, multò minus praestare poterit actionem. Ac uicissim si posset seipsam agere, posset etiam agere per seipsam. Quòd autem per se operari non ualeat, hinc etiam patet, quod se mouere non potest, ut in libro sexto probauimus. Ostendimus insuper alibi, perpetuo ordinatissimoque mundi motui uirtute infinita opus esse, quam finita, determinataque natura corporis ex se habere non potest. Ideoque mundus tanquam ex se erraticus dissolubilisque, aliun de indissolubilem ordinem mutatur. Sed undenam mutuatur? Profectò si mundus neque per se subsistere, neque se continere, neque per se agere moueriume potest, necessariò à causa per se existente, seque continente dependet, causa, inquam, prorsus indiuisibili, ne illa similiter uel sit per aliud, scilicet per partes, partiummue congregatorem, uel contineatur ab alio, scilicet ab unitate partes inuicem connectente, uel sit insufficiens, quum partibus egeat, uel admixtum habeat non esse, quum compositum ex partibus nulla sit partium.","prev":{"citation":"Opera omnia 196","label":"196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/196"},"next":{"citation":"Opera omnia 197.5-8","label":"197.5 to 197.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}