{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 197.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 197.5-8","ref":"197.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Proinde quum mundus ex dissimilibus sit compositus, oportet compositionis huiusmodi causam perscrutari. Non enim seipsam componit corpus, quod neque actionis, neque unionis principium est. Neque dicendum est, partes mundi suo quodam motu in compositionem huiusmodi confluxisse, non enim corpora per se mouent. Neque tanquam ad id & aliunde compulsas, & inuicem compellentes. Quid enim est quod impellit? & quid impellit primò? Rursus nefas est impussionibus carentibus ordine ordinem committere tam mirandum. Quonam pacto ex ordinatis inordi natisque ordo tantus & ornatus efficitur, quippe quum soleat semper agens causam effectu esse praestantior? Praeterea si mundi partes esse compositionis huius materiales dixeris cau sas, de causa efficiente quaeremus. Sin autem efficientes, iterum perquiremus quónam pacto ex rebus ratione carentibus rationale opus efficiatur. Quapropter si mundus neque ex se, neque casu compositus est, certè compositionis causam habet certam. Neque afferat quispiam solam habere finalem causam. Habet enim eam, quum ad bonum tanquam ad finem recte feratur. Quum uerò ad id frustrà non moueatur, aliquid certe boni ab illo consequitur. Accipit autem secun dùm essentiam, quandoquidem secundùm essentiam appetit, atque mouetur. Igitur ab eodem accipit esse, à quo essentialem accipit bonitatem. Itaque causa illa tam efficiens est, quam finis. Est & exemplar: si enim mundus certa ratione fertur ad bonum, certè Deus illum certa ratione, tanquam exemplari ad bonum illud continue dirigit. At uero quum ad finem ducere, bonumque petere, sit uoluntas officium, nimirum Deus uoluntate mouet mundum, quem similiter & uolun rate composuit. Idem ita insuper confirmatur. Quod fortuitum & contingens dicitur, solet eo, quod ordinatum est, determinatisue constat causis, posterius esse. Igitur non potest ordo mundi priore casu aliquo contigisse. Ac si multas mundanorum effectuum causas aliquis afferat, nisi omnes sub una concilient, non poterit, quam ob causam mundus licet ex diuersis constet, sit & unus, & unitus, afferre.","prev":{"citation":"Opera omnia 197.1-4","label":"197.1 to 197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 197.9","label":"197.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/197.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/197.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}