{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 199.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 199.5-8","ref":"199.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quia uerò mens generat in se ipsa tum se, tum alia, quantum & sui & aliorum omnium concipit rationes, quando aut se intelligit, autem alia, sequitur ut immortalitatis huius uirtus in mente ipsa genitricem seruetur. Hîc etiam latet argumentatio quaedam huiusmodi. Praestantius est bene esse, quàm simplici ter esse. Quisquis igitur bene esse sibi praebet, multò magis potest sibi esse se praebere. Intellectus sibi dare bene uidetur, quando format perficitque seipsum tum speculatione, tum moribus. Quapropter esse quoque sibi potest secundum formam ita praestare, ut nunquam desinat esse. Mitto quod Proculus ait, animam, cum sit generationis principium, ita seipsam gignere atque uiuificare, ut essentiam habeat à seipsa. Atque summatim de omni indi uisibili substantia in sua essentia existente, affirmat tum producere, tum continere seipsam. De omni autem substantia diuisibili, etiam de ipso coelo, dicit necessariò aliunde produci atque contineri. Sed hoc ipse uiderit. Latet praeterea alia quaedam talis argumen tatio. Quando intellectus operationem suam primò, atque inde uim suam & substantiam comprehendit & amat, tunc proculdubio in seipsum agit. Igitur & per seipsum. Nihil enim inter intellectum, atque ipsummet medium interponitur. Adde quòd quemadmodum corpus quia ex se non agit, ideò non operatur in se, sic intellectus, quia in se operatur, idcircò ex se operari censetur. Si ex se in se agit, igitur & per seipsum. Si enim utrique in eo actionis termini sunt, igitur & medium. Quid ergo prohibet intellectum à corpore separatum operari & uiuere? praesertim cum operatio ipsius quae ex se in seipsum per se expletur, necessariò fiat, & resideat in seipso? Sed hoc ita planius explicabitur. Si men tis operatio propriè in ipsam mentem finitur, mens ipsa quodammodo suę operationis est finis. Idem uerò est rei cuiusque finis, ac principium, cum omnia originem suam appetant, & tanquam sui motus finem sibi illam proponant. Igitur substantia mentis est opera tionis suę principium, per se igitur operatur, quod Plato noster appellat per se moueri.","prev":{"citation":"Opera omnia 199.1-4","label":"199.1 to 199.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/199.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 200","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/200"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}