{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 2.10-13","citation":"Ficino, Opera omnia 2.10-13","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/2.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Rursus, si homo animalium mortalium perfectissimus est, in quantum homo, ob eam pręcipue dotem est omnium perfectissimus, quàm inter haec habet ipse propriam, caeteris animalibus non communem, ea religio est, per religionem igitur est perfectissimus. Si religio esset inanis, per eam rursus homo omnium esset imperfectissimus, quoniam per eam demenntissimus esset, atque miserrimus. Siquidem homines multi omnia, omnes certè multa uitae commoda temporalis abijciunt, & incommoda subeunt, Dei uel amore, uel metu. Nullum uero animalium reliquorum praesentibus abstinet bonis, propter Dei cultum, expectationemque futuri. Adde quod scienti ęstimulus nos solos pungit assiduè, diuinę uindictae, inferorumque timor acerrimè uexat. Si ergo religio, (ut diximus) uana est, nullum est animal dementius & infelicius homine, esset igitur ob religionem homo imperfectissimus omnium, per eam tamen paulò ante omnibus perfectior apparebat. Non potest autem per eandem sui partem ita contraria pati, ut secundùm eam tum summè perfectus sit, tum summopere imperfectus. Est igitur religio uera, praesertim quia sicut non potest quic. quam ignis propinquatione fieri frigidissimum, ita non potest homo, quia solus haeret Deo sapientissimo beatissimoque, stultissimus ex hoc, miserrimusque euadere. Neque etiam potest Deus, qui summa ueritas & bonitas est, humanum genus prolem suam decipere. Naturalis autem communisque opinio de Deo inserta nobis est a Deo communi origine, ac principe naturarum. Praeterea meminisse debemus uaticinium illud, quod à to ta aliqua animalium specie fit, quia uniuersalis, particularisque naturae fit instinctu, uerum existere. Reptilia multa, oriente sole, è terrae sinu surrepunt, aëris caligo portenditur, cornicum plurima turba uespere à certa aëris plaga peruolat, uenti praenunciantur, & alia eiusdem generis innumerabilia. Communi quoque hominum uaticinio religio uera est, omnes namque semper ubique colunt Deum, uitae futurae gratia. Verùm est igitur prouidere nobis Deum, & uitam aliam fore, si modo nerfectissima species animalium uerissimum habet iudicium illud, quod sibi est maximè omnium naturale. Talem autem esse religionis assertionem apparet, non solùm ex eo, quod solius omnisque hominis est, uerùm etiam ex eo quod omnes hominum opiniones, affectus, mores, leges, excepta communi quadam religione, mutantur. Siquis ergo reperiatur omnis religionis penitus expers, quia praeter humanae speciei naturam est, uel monstrum quoddam est ab ini tio, uel contagione monstri alterius inquinatus.","prev":{"citation":"Opera omnia 2.6-9","label":"2.6 to 2.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/2.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 2-2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/2-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}