{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 20.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 20.6-9","ref":"20.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/20.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/20.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/20.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Non potest autem in Deum surgere, nisi Deus aliquando ita trahat, ut surgat, quemadmodum ante traxerat, ut appeteret. Sed rem hanc ab alio principio repetamus. Summus opifex summum manifeliumque deberopus efficere, tale uero illud est, quo majus effici nequit. Tale igitur manifestè Deus iummus facere debet opus hoc, uel increatum solummodo est, uel creatum, uel ex utrisque compo situm. Primum quidem illud non manifestum opus est, sed opifex ipse, solus enim Deus est, qui ab alio non dependet. Secundum uerò cùm omnino finitum sit, ab infinito Deo, spatia distat immenso & infinito. In hoc ceriè spatio, tam ratione interualli ipsius, quàm etiam ratione infiniti Dei, opus adhuc aliud, rursusque aliud praestantius semper effi ci potest. Nulla igitur creatura simplex potest opus illud summum esse, quod nos quęrimus, sed ita demum opus huiusmodi summopere reperire confidimus, si quid unum reperiatur ex summo creatore simul & creatura compositum. Ratione quidem creaturae illud dicitur esse opus, ratione autem creatoris immensum opus huiusmodi Deus fa cere potest, & scit. & uult, est enim Deus potentia, sapientia, bonitasque immensa, coniun gi igitur quandoque creatori deouit creatura. Quae super rationalem animam sunt, solum aeterna sunt, quae infrà illam, temporalia solum, ipsa uerò partim quidem aeterna, partim etiam temporalia. Deum imitatur unitate, angelos intellectu, speciem proptiam ratione, bruta sensu nutritione plantas, essentia carentia, uita. Est igitur animal hominis quo dammodo omnia, quòd in Theologia nostra latius disputauimus, praesertim cumsit in corpore ex omnium uiribus composito, coelique instar temperatissimo. Decet autem Deo communi omnium duci uniuersam creaturam quodammodo iungi, non quidem sparsim, quia Deus summa unitas est, imò uero summatim, naturae igitur humanae Deus unia tur oportet, in qua sunt omnia. Si enim illis quę suprà eam sunt, tanquam creatarum rerum extremis iungeretur, neque ad media rerum, neque ad alia extrema coniunctio eiusmodi pertineret.","prev":{"citation":"Opera omnia 20.1-5","label":"20.1 to 20.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/20.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 21","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/21"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}